Praenomen
Praenomen est nomen primum hominis. Romani raro praenomine vocabantur nisi a propinquis, id est necessariis amicisve. Quamquam numerus praenominum in linguis hodiernis permagnus est, apud Romanos pauca erant. Hodie praenomen documento partus aut baptismis constituitur. Nostra aetate uni homini non raro plus quam unum praenomen datur.
Praenomina Romana antiqua
recensereCivis Romanus plerumque tria nomina possidebat. Primum praenomen erat, secundum nomen gentile, tertium cognomen. Nonnulli etiam agnomina habebant ut clarus imperator Scipio Africanus. Nomen 'Africanus' est agnomen eius. Feminae praenomina non habebant. Infanti Romano post nonum diem a patre praenomen dabatur, quod ex parvo numero definitorum praenominum creabatur. A tertio saeculo praenomina rariora facta sunt ut Imperator Flavius Constantinus I. Flavius suum nomen gentile erat.
Haec praenomina adhibita sunt:
- App.:[1] Appius
- A.: Aulus
- K.: Caeso vel Kaeso
- D.: Decimus
- C.: Gaius
- Cn.: Gnaeus
- Faustus
- L.: Lucius
- Mam.:[1] Mamercus
- M'.: Manius
- M.: Marcus
- N.: Numerius
- Nero
- P.: Publius
- Q.: Quintus
- Ser.: Servius
- Sex.: Sextus
- Sp.: Spurius
- Ti. vel Tib. = Tiberius
- T.: Titus
Nomina valde antiqua, fortasse Etrusca
Ancus | praenomen regis Anci Marcii |
Opiter | praenomen maturi consulis: Opiter Verginius Tricostus |
Numa | regis Numae Pompilii |
Tullus | regis Tulli Hostilii |
Nexus interni
Nexus externi
recensereVide en:Appendix:Roman praenomina in Victionario. |