(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Sestertius - Vicipaedia Jump to content

Sestertius

E Vicipaedia
Sestertius Augusti Gallieni

Sestertius erat nummus Romanus, ex argento sub consulibus, ex orichalco sub imperatoribus. Erant quattuor sestertii in denario. Sestertius a "semisse tertio" derivatus est, quod principio duo asses et semis in sestertio erant. Quam ob rem etiam signum sestertii HS, ex IIS erat. Qua re opinio est signum dollarii ex HS vel IIS ortum esse, at haec opinio falsa putatur.

Historia

Sub consulibus

Sestertius argenteus reipublicae Romanae : caput galeatum Romae/Dioscuri equitantes. IIS = Sestertius.

Eodem tempore quo denarius creatus est sestertius, secundo bello Punico, circa 211 a.C.n. Tum minimus nummus argenteus erat, scripulum unum pondo, id est 288am partem librae (1/288), hoc est circiter 1gr.12 pendebat. Quattuor sestertii in denario erant, ipse sestertius duos asses et semissem valebat. Ex una parte caput galeatum deae Romae expressum erat cum nota IIS , ex altera Dioscuri pileati (Castor et Pollux) equitantes, stellis supra caput positis. Quae figurae eaedem tum erant et in denario signatae. Iam secundo saeculo a.C.n. sestertius raro cudebatur nec multum valebat. Nihilominus, quamquam denarius plus valebat ac multo maiore in usu erat, tamen sestertius medio hoc saeculo in locum assis moneta rationalis Romanorum facta est. Ita magnae summae (e.g. census, vectigalia, praeda, tributum...) in sestertiis numerabantur. Exempli gratia sub Augusto census senatorius erat decies sestertium (scilicet decies centena milia sestertium = 1 000 000 HS).

Sub imperatoribus

Fasciculus:Caligula RIC 0033.jpg
Sestertius Caligulae. Caput laureatum imperatoris/Tres sorores a Caligula nimium amatae cornucopias tenentes, velut tres Gratiae. SC = Senatusconsulto.

In re nummaria ab imperatore Augusto instituta[1] aes denuo frequenter percussum est ad minimos mercatus solvendos in usu quotidiano. Tum sestertius fuit nummus ex orichalco, quatuor asses ex cupro valens. Ut a principio quatuor sestertii in denario erant. Ratio nummorum tum ea erat :

Tum unciam aurichalci pependit, id est circiter 27 gr (duodecimam partem librae Romanae). De iusto pondere loquor ; reapse sestertii servati inter 24 et 30 gr. pondo esse solent, quia nummus aeneus Romae magna parte fiduciarius fuit nec pondera adamussim observabantur. Secundo saeculo exeunte et tertio saeculo etiam leviores nonnumquam reperiuntur. In paene omnibus sestertiis litterae SC leguntur quae notant Senatusconsulto : pactum enim erat ut senatus monetae aeneae praeesset, dum Imperator monetam argenteam et auream sibi vindicat.

Dupli quoque sestertii per breve tempus medio saeculo tertio percussi sunt ab imperatore Traiano Decio necnon ab imperatore "Gallico" Postumo : duos sestertios valebant et a "simplo" eo dinoscebantur, quod caput Augusti coronam radiatam gerebat (in sestertio laureatum caput erat). Eadem nota iam Caracalla antoninianum a denario distinxerat ad imitationem dupondii qui usque a primo saeculo caput radiatum praebebat. Non diu tamen sestertius eis superfuit ; nam tertio saeculo exeunte cudi desitus est.

Fontes

Sestertius Hadriani :Caput laureatum Hadriani Augusti/Roma sedens cornucopiam et victoriolam tenens.

Antiqui

Moderni

  • Ioannes Fredericus Gronovius, De Sestertiis, Amstelodami, 1657.
    • nova editio Iacobo Gronovio curante, Lugduni Batavorum, ex officina Ioannis du Vivié, 1691.
  • Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7
  • Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Rome : École française de Rome ; Paris : diffusion de Boccard, 1973.
  • Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.

Notae

  1. Circa annum 23 a.C.n., ut eruditi nonnulli volunt.

Vide etiam