Perlege hoc etiam, si operae est, frivolum et nullius pretii opusculum, quod nec labor excudit nec cura limavit, sine ingenii acumine et morae maturitate.
Centonem vocant, qui primi hac concinnatione luserunt. solae memoriae negotium sparsa colligere et integrare lacerata, quod ridere magis quam laudare possis, pro quo, si per sigillaria in auctione veniret, neque Afranius naucum daret, neque ciccum suum Plautus offerret, piget enim Vergiliani carminis dignitatem tam ioculari dehonestasse materia, sed quid facerem? iussum erat: quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat, qui iubere poterat, sanctus imperator Valentinianus, vir meo iudicio eruditus, nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis
[p. 372]
equidem versibus et compositione festiva. experiri deinde volens, quantum nostra contentione praecelleret, simile nos de eodem concinnare praecepit, quam scrupulosum hoc mihi fuerit, intellege: neque ante-ferri volebam neque posthaberi, cum aliorum quoque iudicio detegenda esset adulatio inepta, si cederem, insolentia, si ut aemulus eminerem. suscepi igitur similis recusanti feliciterque et obnoxius gratiam tenui nec victor offendi.
Hoc, tum die uno et addita lucubratione propera-tum, modo inter liturarios meos cum reperissem, tanta mihi candoris tui et amoris fiducia est, ut severitati tuae nec ridenda subtraherem. accipe igitur opusculum de inconexis continuum, de diversis unum, de seriis ludicrum, de alieno nostrum: ne in sacris et fabulis aut Thyonianum mireris aut Virbium, illum de Dionyso, hunc de Hippolyto reformatum.
Et si pateris, ut doceam docendus ipse, cento quid sit, absolvam. variis de locis sensibusque diversis quaedam carminis structura solidatur, in unum versum ut coeant aut caesi duo aut unus et sequens <medius> cum medio, nam duos iunctim locare ineptum est, et tres una serie merae nugae. diffinduntur autem per caesuras omnes, quas recipit
[p. 374]
versus heroicus, convenire ut possit aut penthemimeris
cum reliquo anapaestico, aut trochaice cum
posteriore segmento, aut septem semipedes cum anapaestico
chorico, aut <ponatur> post dactylum atque
95semipedem quidquid restat hexametro: simile ut
dicas ludicro, quod Graeci ostomachion vocavere.
ossicula ea sunt: ad summam quattuordecim figuras
geometricas habent, sunt enim aequaliter triquetra
vel extentis lineis vel eiusdem frontis, vel rectis1
100angulis vel obliquis: isoscele ipsi vel isopleura vocant,
orthogonia quoque et scalena. harum verticularum
ariis coagmentis simulantur species mille formarum:
helephantus belua aut aper bestia, anser volans et
mirmillo in armis, subsidens venator et latrans canis,
105quin et turris et cantharus et alia huiusmodi innumerabilium
figurarum, quae alius alio scientius variegant.
sed peritorum concinnatio miraculum est, imperitorum
iunctura ridiculum, quo praedicto scies,
quod ego posteriorem imitatus sum.
110Hoc ergo centonis opusculum ut ille ludus tractatur,
pari modo sensus diversi ut congruant,
adoptiva quae sunt, ut cognata videantur, aliena ne
interluceant: arcessita ne vim redarguant, densa
ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant.
[p. 376]
115quae si omnia ita tibi videbuntur, ut praeceptum
est, dices me composuisse centonem, et quia sub
imperatore meo tum merui, procedere mihi inter
frequentes stipendium iubebis: sin aliter, aere
dirutum 1 facies, ut cumulo carminis in fiscum suum
120redacto redeant versus, unde venerunt, vale.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.