315Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente
corripiunt spatia audito, limenque relinquunt,
effusi nimbo similes, simul ultima signant.
Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus
emicat, et ventis et fulminis ocior alis;
320proximus huic, longo sed proxumus intervallo,
insequitur Salius; spatio post deinde relicto
tertius Euryalus:
Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
ecce volat calcemque terit iam calce Diores,
325incumbens umero, spatia et si plura supersint,
transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat.
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
330fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
concidit immundoque fimo sacroque cruore.
Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum;
335nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;
ille autem spissa iacuit revolutus harena.
Emicat Euryalus, et munere victor amici
prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.
340Hic totum caveae consessum ingentis et ora
prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
345Adiuvat et magna proclamat voce Diores,
qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit
ultima, si primi Salio reddentur honores.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.