Acroasis
Acroasis est lectio publica, ratio ad educandos homines in artibus et scientiis adhibita.
In Anglia, Institutio Regalis acroasibus a peritis datis diu favit. Saeculo undevicensimo, acroases ab Humphry Davy Equite ibi habitae populo fuerunt tam gratae quam numerus vehiculorum in Via Albemarle fecit ut via esset prima via unici cursus Londinii sita. Institutionis Regalis Lectiones Diei Christi Natalis pro iuvenibus hodie in televisione emittuntur. Alexander de Humboldt series acroasium in Universitate Berolinensi hieme 1827–1828 habuit, quae fundamenta fuerunt Kosmos, eius operis posterioris.
Praeter lectiones publicas, acroases ut autopsiae (investigationes post mortem) habitae magni momenti in progressu scientiae medicinae fuerunt. Per autopsiam Doctoris Ioannis Gaspar Spurzheim, suasoris phrenologiae, cerebrum, calva, et cor amota sunt, in alcohol in ollis vitreis conservata sunt, et propalam ostenta sunt. Autopsiae aliquando pro oblectamento fuerunt: P. T. Barnum, curator spectaculorum Americanus, autopsiam publicam Joice Heth habuit, mulieris quae affirmaverat se esse plus quam 160 annos natae. Barnum pro aditu quinquagesimas centesimas indicavit. Autopsia probavit eam re vera inter septuaginta sex et octoginta annos nata fuisse.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Kelleher, Tom. 1997. Mind Games: A look at Phrenology in the 1830s. Old Sturbridge Visitor, Fall:13–15.
- Investigare lectiones academicas, lecturefinder.com
- Lectiones interretiales, lectures.monkhq.com