Ars Rhetorica (Aristoteles)
Ars Rhetorica (Graece Τέχνη ῥητορική vel Ρητορική) vel de Arte dicendi est tractatus philosophicus de rhetorica in tres libros digestus ab Aristotele inter 329 et 323 a.C.n. compositus post Artem Poeticam quam saepe memorat. Opus Aristotelicum multis artibus oratoriis iam tum publicatis simile non erat[1], at instrumentorum analysim praebebat quibus orator uti potest. Logicae enim et linguae usui operam dat.
Aristoteli rhetorica in politicis et iudicialibus rebus idem valet atque dialectica in controversiisː ambae sunt disputationis artes qui nihil sui proprium habent sed de communibus rebus disputant[2] Non tamen ut qui scientiam quaerunt e veritatibus diligenter probatis argumentationes ducunt sed ex opinionibus communibus (vel locis communibus) quibuscum orator auditores consensuros esse sperat. Ita syllogismo dialecticorum respondet enthymema oratorum[3]. Alia argumentatio in eloquentia demonstrativa (epidictica) et deliberativa (symbuleutica,[4] συμβουλευτική) saepe invenitur, hoc est exemplum[5] quod genus inductionis esse finivit[6].
Summarium
recensereArs Rhetorica opus esotericum fuisse plerumque a criticis existimatur, hoc est ad discipulos Lycei destinatum nec ab ipso auctore ad publicationem perpolitum.
- Liber Iː capitulo I propositum explicat et utilitatem rhetoricae defendit (non idem sentit de ea atque magister Plato). Capitulo secundo notiones quibus in opere utetur (ipsam rhetoricam, enthymema, exemplum, ἦθος, διάθεσις,
δ ε ῖξις etc.) definit. Rhetoricam facultatem existimat esse de quacumque re omnia inveniendi quae persuasionem auditorum movere possint[7]. Deinde (cap. 3-14) argumenta logica specialia per tria eloquentiae genera distributa recenset. - Liber IIː quia orator benevolentiam auditorum captare debet ut eis persuadeat quodcumque velit, prima parte secundi libri (cap.1-17) Aristoteles psychologia humana nititur. Non iam de argumentatione logica sed de morali persuasione agiturː itaque motus animi una cum uniuscuiusque causis definit et describit quos movere aut impugnare oratorem oportet ut odium, pudor, contemptus, ira, amicitia, metus, invidia, aemulatio, misericordia, indulgentia etc. Deinde diversos hominum mores secundum aetatem, classem socialem etc. simili modo recenset qualibus argumentis quique adeundi sint. Ita consilium Socratis in Phaedro[8] Platonico sequitur et peragit. In secunda parte libri (cap.18-26) ad logicam redit ac de locis tribus eloquentiae generibus (deliberativae, iudiciali, demonstrativae) communibus tractat
- Liber IIIː in hoc ultimo libro de stylo, materiae dispositione, actione oratoria agitur.
De versionibus Latinis
recenserePrimus tertio decimo saeculo ante 1269 Gulielmus de Moerbeka e manuscripto Graeco hodie deperdito hoc opus Aristotelicum vertit[9]. Revera versio anonyma 'translatio vetus' dicta praecesserat sed perpaucis nota fuit. Quinto decimo saeculo Georgius Trapezuntius circa 1445 (prima editio typographica Parisiis circa 1476 et sedecimo saeculo saepe reedita) et Hermolaus Barbarus circa 1478 (typographica prima editio Venetiis anno 1544) eos imitati sunt. Plures editiones interpretationis Barbari fuere, una tantum Patavini Augustini Niphi (Venetiis, 1537). Secunda parte sedecimi saeculi maxime floruerunt illa studia. Ita Marci Antonii Maioragii (1550) et Caroli Sigonii (1565) versiones saepe postea reeditae tunc primum in lucem venerunt. Interpretatio Ioannis Sturmi semel tantum anno 1570 Agentorati prelo mandata est. Eodem anno 1579 duo versiones, Petri Victorii et Antonii Riccoboni (saepe reedita), in lucem typographicam pervenerunt atque circa idem tempus humanista Francogallicus Marcantonius Muretus duos primos libros in linguam Latinam transtulit (1577-1585)[10]. Ultimus illo saeculo venit Aemilius Portus (1598), vir ex insula Creta oriundus[11]. Nonnullae aliae versiones eiusdem saeculi manuscriptae in bibliothecis manserunt ubi hodie inveniuntur[12] ne de translationibus Italianis loquar. Ita rhetoricae cognoscendae tunc homines cupidi erant. Certe non omnia opera Aristotelica talem interpretum abundantiam tum nacta sunt.
Notae
recensere- ↑ De quo primo capitulo gloriatur.
- ↑ Prima sententia primi libriː ἡ ῥητορική ἐστιν ἀντίστροφος
τ ῇ διαλεκτικῇ. - ↑ Quod dicit
σ ῶμ α τ ῆς πίστεως esse( I.1.3). - ↑ De adiectivo Latino, vide hic.
- ↑ II.20ː
Ε ἰσ ὶδ ᾽α ἷ κοιναὶ πίστεις δύοτ ῷ γένει, παράδειγμακ α ὶ ἐνθύμημα. - ↑ Ibidemː ὅμοιον
γ ὰρ ἐπαγωγῇτ ὸ παράδειγμα. - ↑ Graeceː ἔ
σ τ ω δ ὴ ἡ ῥητορικὴ δύναμις περί ἕκαστοντ ο ῦ θεωρῆσ α ι τ ὸ ἐνδεχόμενον πιθανόν.τ ο ῦτ ο γ ὰρ ο ὐδεμιᾶς ἑτέρας ἐσ τ ὶ τέχνης ἔργον et paulo infraτ ὸ ἰδ ε ῖν τ ὰ ὑπάρχovτ aπ ι θ α ν ὰ περὶ ἕκαστον. - ↑ 271a-272b.
- ↑ Leonardus Dittmeyer, Quae ratio inter vetustam Aristotelis Rhetoricorum translationem et Graecos codices intercedat ..., Monachi, 1883.
- ↑ Aristotelis Rhetoricorum libri duo, M. Antonio Mureto interprete, Romae, 1585
- ↑ Aristotelis, artis rhetoricæ, sive De arte dicendi libri III. A M. Æmilio Porto, Francisci Porti Cretensis F. in antiquissima, & celeberrima Heidelbergensi academia ordinario linguæ græcæ professore, nova interpretatione illustrati, & nunc primùm in lucem emissi, Spirae, 1598.
- ↑ Pierre Lardet (1989).
Editiones et commentarii
recensereLatine
recensere- Rhetorica Aristotelis cum fundatissimi artium & theologie doctoris Egidij de Roma luculentissimis commentarijs nunc primum in lucem editis necnon Alpharabij compendiosa declaratione.... Venetiis, 1515
- Magni philosophi Augustini Niphi Medicis Suessani Expositio atque interpretatio lucida in libros artis rhetorice Aristotelis. Noviter ab ipso authore in lucem edita. Ad Antonium Garlonium Allifanorum principem. Venetiis, 1537
- Martini Borrhai Stugardiani In tres Aristotelis de arte dicendi libros commentaria. Hermolai Barbari eorundem versio, cum graeco textu capitibus suis distincto, & figuris Aristotelicam methodum indicantibus illustrato... Basikeae, 1551
- M. Antonii Maioragii In tres Aristotelis libros, De arte rhetorica, quos ipse Latinos fecit, explanationes, Venetiis, 1571
- Petri Victorii Commentarii in tres libros Aristotelis de arte dicendi. Positis ante singulas declarationes, valde studio & noua cura ipsius auctas, Graecis verbis auctoris, ijsque fideliter Latine expressis, cum vetere exquisito indice ..., Florentiae, 1579 Editio 1548
Barbare
recensere- Collection des Universités de Franceː Médéric Dufour et André Wartelle, Aristote. Rhétoriqueː Tomi I-III, Les Belles Lettres, 1932-1973. Impressio 1960 T1 Impressio 1960 T2 Recensio critica tomi I Recensio critica tomi III
- Grimaldi, W. M. A. Aristotle, Rhetoric I–II. A Commentary. Fordham University Press, 1980-1988. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Plura legere si cupis
recensere- Sophie Aubert-Baillot, "L’héritage aristotélicien de la rhétorique stoïcienne", Cahiers philosophiques, 2017ː 29-43
- Edward W. Clayton, "The Audience for Aristotle's Rhetoric", Rhetorica: A Journal of the History of Rhetoric, 2004ː 183-203
- Emmanuelle Danblon, "La rhétorique : art de la preuve ou art de la persuasion ?", Revue de métaphysique et de morale, 2010ː 213-231
- "Aristote dit-il encore quelque chose au xxie siècle ?", Questions de communication, 2012ː 25-36
- François Demont, Rhétorique et langage chez Aristote et Nietzsche, 2013 [Scriptum Acedemicum]
- Eugene Garver, "Aristotle on the Kinds of Rhetoric", A Journal of the History of Rhetoric, 2009ː 1-18
- "Aristotle's "Rhetoric" as a Work of Philosophy", Philosophy & Rhetoric, 1986ː 1-22
- Justine Garzaniti, "Vrai, faux, persuasion et vraisemblance. Dialectique et rhétorique chez Aristote", Revue Philosophique de Louvain, 2007ː 311-332
- Ernest Havet, Etude sur la Rhétorique d'Aristote, Parisiis, 1846
- Pierre Lardet, "Les traductions de la Rhétorique d’Aristote à la Renaissance", in Traduction et traducteurs au Moyen Âge. Actes du colloque international du CNRS organisé à Paris, 1989ː 15-30
- Carnes Lord, "The Intention of Aristotle's 'Rhetoric'", Hermes, 1981ː 326-339
- Michel Meyer, "Pourquoi la rhétorique d’Aristote ?", Revue internationale de philosophie, 2018ː 315-318
- David C. Mirhady (curator), Influences on peripatetic rhetoric : essays in honor of William W. Fortenbaugh, Lugduni Batavorum, 2007 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Jean Dietz Moss, "Reclaiming Aristotle's "Rhetoric"", The Review of Metaphysics, 1997ː 635-646
- Mary P. Nichols, "Aristotle's Defense of Rhetoric", The Journal of Politics, 1987ː 657-677
- Laurent Pernot, "Aristote et ses devanciers. Pour une archéologie du discours délibératif", Ktèma, 2002ː 227-235
- Camille Rambourg, "Aristote et le dénigrement. Analyse des rapports entre la théorie rhétorique et la diabolē" in Polémique et rhétorique, De Boeck, 2010ː 65-77
- Amélie Rorty, "Aristotle on the virtues of rhetoric", The Review of Metaphysics, 2011ː 715-733
- Robert C. Rowland, Deanna F. Womack. "Aristotle's View of Ethical Rhetoric", Rhetoric Society Quarterly, 1985ː 13-31
- André Wartelle, Lexique de la "Rhétorique" d'Aristote, Les Belles Lettres, 1982
- Jakob Wisse, Ethos and pathos from Aristotle to Cicero, Amstelodami, 1989
- Renate Würsch, Avicennas Bearbeitungen der aristotelischen Rhetorik : ein Beitrag zum Fortleben antiken Bildungsgutes in der islamischen Welt, Berolini, 1991 Recensio critica
- Arnaud Zucker, "Une rhétorique épistémonique ? Paradoxes théoriques et pratique problématique chez Aristote", Noesis, 2010ː 13-44
Nexus externi
recensere- Textus apud vicifontem Graecum
- Georgii Trapezuntii interpretatio Latinaː Lugduni, 1541
- Hermolai Barbari interpretatio Latina. Venetiis, 1544
- M. Antonii Maioragii interpretatio Latinaː Venetiis, 1552
- Caroli Sigonii interpretatio Latinaː Bononiae, 1565
- Antonii Riccoboni interpretatio Latinaː Parisiis, 1630
- Christophori Schraderi editio Graecolatinaː Helmaestadi, 1672