(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Basilius (imperator Trapezuntinus) - Vicipaedia

Basilius (imperator Trapezuntinus)

Basilius I e familia Magnorum Comnenorum (Graece Βασίλειος Μέγας Κομνηνός; natus saeculo 14 ineunte; mortuus die 6 Aprilis 1340) fuit imperator Trapezuntinus. Fuit filius imperatoris Alexii II quem ex uxore sua, Djiadjak Jaqeli, genuit. In matrimonium anno 1335 duxit Irenam Palaeologinam, imperatoris Byzantini Andronici III filiam notham, sed mox reiecit aliamque Irenam, Trapezuntinam quandam, duxit. Ex ea nati sunt:

  • Alexios (natus 1337; mortuus c. 1349)
  • Ioannes (natus 1338; mortuus 1390), qui postea nomen "Alexius" accepit imperioque successit
  • Maria (mortua 1408), quae nupsit Fahreddin Kutlug beg, emir Aq Qoyunlu
  • Theodora, quae nupsit Hajji 'Umar, emir Chalybiae
Urbs Trapezus, muris antiquis cincta, anno fere 1718 picta

Basilius anno 1340 pharmaco necatus est iussu uxoris legitimae Irenae Palaeologinae, quae imperio successit.

Nexus externi

recensere

Bibliographia

recensere
  • K. Varzos, Ηいーた γενεαλογία τたうωおめがνにゅー Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. -
Imperatores Trapezuntini

Alexius I 1204 • Andronicus I 1222 • Ioannes I 1235 • Manuel I 1238 • Andronicus II 1263 • Georgius 1267 • Ioannes II 1280 • Alexius II 1297 • Andronicus III 1330 • Manuel II 1332 • Basilius 1332 • Irene 1340 • Anna 1341 • Ioannes III 1342 • Michael 1344 • Alexius III 1349 • Manuel III 1390 • Alexius IV 1412 • Ioannes IV 1429 • David 1458–1461