Bellum Magnum Patrium
Bellum Magnum Patrium[1] (Russice Великая Отечественная война, tr. Velikaja Otečestvennaja vojna), quod annis 1941–1945 durabat, erat bellum Unionis Sovieticae (cui Iosephus Stalin summo cum imperio praefuit) contra Germaniam (ab Adolpho Hitler ductam) sociosque eius (Hungariam, Italiam, Romaniam, Finniam) et gravissima secundi belli mundani pars.
Cursus belli
recensereDie 22 mensis Iunii anno 1941 Germania sine promulgatione belli Unionem Sovieticam invasit et initio prospere bellabat: Rutheniam Albam, Ucrainam, Lituaniam, Lettoniam, Estoniam partemque territorii Russiae occupavit (copiae hostiles Leninopolem in obsidione habuerunt, Moscuam fere adeptae fuere, ad Caucasum et ad Rham pervenerunt).
Die 19 mensis Novembris anno 1942 efficacis successio copiarum Unionis Sovieticae incepit. Mense Ianuario anno 1943 perrupta est obsidio Leninopolis (annum post finita). Initio Februarii anno illo URSS expediit victoriam in pugna Stalingradensi (17 Iulii 1942–2 Februarii 1943). In pugna Curscensi, quae ab 5 Iulii ad 23 Augusti anno 1943 durabat, exercitus Sovieticus etiam vicit et plane superioritatem suam firmavit. Socii Unionis Sovieticae (Civitates Foederatae Americae et Britanniarum Regnum) mense Iunio anno 1944 "Frontem Secundam" contra Germaniam in Francia boreali invenerunt. Aestate et autumno eodem anno copiae Sovieticae nonnullas operationes militares (e.g. operationem "Bagration") perfecit. Ad extremum anni 1944 territoria URSS parsque borealis Norvegiae ex occupatione Germaniae liberata sunt, socii Germaniae concesserunt et contra Germaniam bellare commiserunt.
A mense Ianuario ad mensem Aprilem anno 1945 copiae Sovieticae Poloniam et partem Austriae (cum Vindobona) liberaverunt, partem Germaniae occupaverunt (e.g., 9 Aprilis Regiomontium urbs, magnum castrum germanicae Borussiae orientalis, se dedit). Die Die 2 mensis Maii exercitus Unionis Soveticae Berolinum, metropolem Germaniae, cepit.
Die 8 mensis Maii Germania concessit: sic est finis Belli Magni Patrii (etiam finis est secundi belli mundani in Europa).
Nexus interni
Nota
recensereFontes
recensere- Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – Moscuae: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
- Pagina de Bello Magno Patrio Unionis Sovieticae 1941-45 Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bellum Magnum Patrium ut parte Frontis Orientalis Secundi belli mundani spectant. |