(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Bylgia - Vicipaedia

Bylgia (Bylgja) in mythologia Nordica fuit una e filiabus novem dei marini Ægir et uxoris eius Rán secundum indicem nominum in libro Edda oratione soluta scripto relatum; sorores igitur habuit Bara seu Drafna, Himinglæva, Blodughadda, Duva, Hevringa, Hranna, Kolga, Uda. Hae omnes undas maris figurant.[1] Nomen bylgja "fluctus undosus" significat, sicut in carmine Ottar niger celebratur:

Filiae Ægir et Rán cervisiam praeparant
Polito gubernaculo vorticosas
undas [Bylgja] secuisti. Velum cuius
filia neverant mulieres, ad apicem
maclidis phalangariae volitabat.[2]
  1. Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 25, 75
  2. Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 61 liber apud books.google.fr
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bylgia spectant.