Georgius Duhamel
Georgius Duhamel (Lutetiae natus die 30 Iunii 1884; mortuus in Valmondois die 12 Aprilis 1966) fuit medicus, scriptor, et poeta Francicus. Pater Antomii Duhamel est.
In Academiam Francicam anno 1935 cooptatus est, et quattuor annos, ab anno 1942 usque ad annum 1946, academiae secretarius perpetuus fuit. Anno 1918, operis La civilisation gratia Praemium Goncourt accepit. Socius Academiae Francicae, Academiae Nationalis Mediciae et Academiae Scientiarum Moralium et Politicarum erat. Etiam Legionem Honoris accepit.
Vita
recensereIn Primo bello mundano ad aciem milites curavit, quod servitium artificem valde movit . Ita natae sunt novellae collectae Vie des martyrs (1917) et Civilisation 1914-1917 (1918). Operi huic autem de civilizatione exarato Praemium Goncourt attributum est. Multis annis labentibus confecta sunt fabulae Milesiae, autobiographica, dramata, lyrica, criticae, commentationes philosophicae atque medicinales, itineraria.
Cycli duo mythistorici quibus tituli Journal de Salavin (1920-1932, quinque in tomis) et La Chronique des Pasquier (1933-1941) inter eius creationes optimas utique numerari possunt. In primo agitur de Salavin quodam qui vitam novam ducere atque sibi novum indumentum humanum dare conatur. In altero autem familiae unius Parisiensis tempus annis inter 1890 et 1918 peractum narratur.
Duhamel academicus ex anno 1935 genere scribendi claro atque perhumano usus de uniuscuisque libertate atque dignitate scripsit, vere humanismi universalis praecox.
Nexus externus
recensere- Pretiosa apud DDB
- Vita in Olympo Academiae
- Locus memorialis Abbatiae ad Créteil, ubi memoria fit et de Duhamel scriptore
- Sodalitas asseclarum