Imperium Cossanum
Imperium Cossanum, primo saeculo p.C.n. ortum, tertio autem demisso, erat civitas quae inter annos fere 150 et 250 maxime florens, a Tadzikistania usque ad Mare Caspium, ab Afgania usque ad Gangetin terram tendebat. Creata est a tribu Cossano Tocharorum, gentis Uiguristaniam hodiernum habitantis. Imperium commercium diplomaticum cum Roma, Persia, et Sinis, et diu inter gentes occidentales et orientales interpretes erant.
Origo
recensereSecundum fontes Sinicos, Tochari Indici (
Diversarum gentium Imperium
recensereSaeculo insequenti, Cossani praeter tribus alios Tocharianos eminebant, quos firme confoederaverunt, et suo nomine nominaverunt.
Cossani, paulatim terrenam ab Indoscythis vincentes, in meridiem versi, Gandaram occupaverunt.
Elementa multa Hellenismi asciverunt, et litteras ipsas Graecas in linguam Bactrianam adoptaveruunt, aditis litteris Ϸ (š) et
Creduntur Cossani praecipue Zoroastris fidem secuti esse, et postea Buddhae, sed ex tempore Soteris Magni cultum civilem Indorum et tribuum nomadicorum invadentium adaptabant. Oemo Oemes Cadphises fortasse erat dei Sivae assecla, si recte imagines in numis legimus.
Cossanorum regimen commercium nauticum in Mare Indico cum commercio Viae Sericariae coniunxit. Unitas laxa et status paene pacis Sericam Romam attulerunt, multasque urbes creaverunt.
Heraeus erat, verisimiliter, Regum Cossanorum primus, et fortasse Graecorum socius (similes nummos excudebat). Verisimiliter pater erat Cozulae Cadphisae.
Cozules Cadphises
recensereSecundum Hou Hanshu, librum Historicum Sinensem:
- "princeps (xihou) Cossanorum (Guishang), Cozules Cadphises (
丘 就却 Qiujiuque) nomine, quattuor alios principes oppugnans exemit. Se ipsum regem creavit civitatis Cossanae dictae. Parthiam (Anxi) invasit et Copheta (Gaofu). Regia tota Puda et Gandaram (Jibin) devixit. Cadphises anno aetatis suae plus quam octogesimae mortuus est."
Haec certamina militaria fortasse inter annos 45 et 60 locum habuerunt, ex quibus Imperium Cossanum ortum est, et a Cadphisae prole auctum.
Cozules multos nummos edit, necnon duos filios, nempe Sadaṣkaṇam et Soterem Magnum
Filius Cadphisae videtur fuisse Vima Taktu, qui numquam nomen suum lingua Graeca scripsit sed potius titulum Σωτήρ Μέγας, id est Soter (Salvator) Magnus. Secundum inscriptionem Rabatak, hic erat Oemae Cadphisae pater, Canescae I avus. Fines Imperii in partem inter septentriones et occasum solis spectantem Indiae protullit. Secundum Hou Hanshu:
- "Cuius [nempe Cozulae Cadphisae] filius, Soter Magnus (Yangaozhen) ei succesit, et Tianzhu (partem inter septentriones et occasum solis spectantem Indiae) bello cepit, et ducem suum provinciae huic praefecit et praeposuit. Tochari dein ditissimi facti sunt. Regia omnes dicunt "regem Cossanum" (Guishuang) nisi Sinae qui eos nomine prisco Da Yuezhi (Magnos Tocharos) appellamus."
Oemes Cadphises erat filius Soteris Magni, paterque Canescae I. Multos nummos, multasque inscriptiones edit.
Canesces I, rex quintus Cussanus, imperator maximus secundus, 28 annos saltem ab anno fere 127 floruit. Duae erant tunc urbes maximae et praeclarae, et fortasse igitur regiae: Purušapura (hodie Pesavaria in Pakistania) et Methora (in India ad septemtriones spectans). Urbs tertia (fortasse regia aestiva) erat Capisa, in qua "Thesaurus Capisenus," multa opera artis egregiae comprimens ab omnibus terris, a Graecia usque ad Seres, inventus est. Secundum inscriptionem Rabatak, Canesca erat filius Oemae Cadphisae, nepos Soteris Magni, pronepos Cozulae Cadphisae. Constat nunc aetas Canescae anno 127 incohasse.
Cossani et Buddhismus
recensereFlorebat etiam commercium cultus civilis inter gentes, unde ortus est Graecobuddhismus, philosophiarum morumque et Hellenisticorum et Buddhisticorum, qui Mahayana factus mox in Asiam mediam septentrionalemque permeaturus erat.
Canesces pernotus est apud Buddistas, secundum quos magnum concilium in Caspira convocavit, quod concilium generis Mahayanae Buddhismi pantheistici principium esse habetur, et schisma cum Buddhismo Nicaya effecisse. Canesces quoque iussit utscripta sacra Mahayana e "pracrito" (i.e. vernaculo sermone) Gandarensi in Sanscritum verterentur. His de causis, cum rege Maurya Piodassa, Rege Indograecus Menandro I, et seriore Harsha, in maximis patronis Buddismi numeratur.
Cultores Cossani in arte Gandarensi depicti
recensereComplures imagines habemus a Gandara, in medio imperio, Cossanorum, ini quibus in tunica, cingulo, bracchis, peronibus depinguntur, Buddhamque et Maitreyam colentes, numquam autem cum imagine "Buddhae Stantis" Hellenistica coniunguntur, quae fortasse igitur aevo antiquiori pertinet. Tales Zoophori iam iam more satis Indico factae sunt, valdeque ab imaginibus Hellenisticis vetustioribus differunt.
-
Maitreya, cum viro et muliere Cossanis collentibus. Saeculi 2, Gandarae.
-
Maitreya, cum cultoribus Cossanis. Saeculi 2, Gandarae.
-
Maitreya, cum cultoribus Indicis (a dextro), Cossanisque (a laevo).
-
Cossani Buddhae paropsin collentes. Saeculi 2, Gandarae.
-
Nummus aureus Canescae, cum imagine cruda Buddhae Hellenisticae. (c. 120).
-
"Pyxis Caniscana", cum Buddha, Brachma, Indra et Canesca ab imo, 127.
-
Buddarum trias cum Cossano Cossanaque genu nixis. Saeculi 3.
Commercium cum Roma
recensereFontes classici nonnumquam legationes Bactrianas Indicasque ad Imperatorem Romanum missas saeculo secundo, verisimiliter a Cossanis. Exempla:
- Historia Augusta, Had. 11.14 de Hadriano (qui A.D. 117–138 regebat): "Reges Bactrianorum legatos ad eum, amicitiae petendae causa, supplices miserunt"
- S. Aurelii Victoris Epitomes 15.4 de Antonino Pio, anno 138: "Quin etiam Indi Bactri Hyrcani legatos misere iustitia tanti imperatoris comperta, quam ornabat vultu serie pulchro, procerus membra, decenter validus." (Fertur eadem legatio apud Appianum commemorari, sed locum non invenio.)
Secundum librum historicum Sinensem Hou Hanshu, bonorum commercium inter Tianzhu (partem inter septentriones et occasum solis spectantem Indiae) et Da Qin (Imperium Romanum) illo tempore fiebat:
- In parte occidentali [Tianzhu] cum Da Qin commerciatur. Pretiosa Romana ibi inveniuntur, necnon panna gossypina bona, tapetia lanea egregia, odores omnium qualitatum, pannes dulces, pipper, zingibera, et sal nigrum."
"Regia aestiva" Imperatoris Cossani, Capisa, excavata nobis multa bona Romana patefecit, praesertim vitrea varia.
Occasus
recensereA saeculo 3, Imperium Cossanum diffrangi et frustatim dissolvi incipiebat.
Circa 225, Bazodeo I mortuo, imperium in partes Occidentalem, Orientalemque divisum est. Circa 224–240, Sassanii Bactriam et partem septentrionalem Indiae invaserunt, quibus nomen damus Indosassaniorum.
Circa 270, Cossani terranas Gangeticas perdiderunt, quae post 320 iunctae sunt Imperio Gupta dicto.
Medio saeculo 4, Cidares, Imperio Cossano cliens, patronos suos superavit, et Regnum Cidarium condidit. Nihilominus cum nummos stylo Cossano pactos edebat, ipsum se habebat esse et Cossanum. Cidaritae satis florere videntur, sed non adeo ut Cossani praeteriti.
Imperii Cossani reliquiae denique perierunt invadentibus Hephthalitis et postea Musulmanis.
Reges notae digni
recensere- Ut plura discas, vide sub indice regum Indiae
- Heraeus (c. 1 – 30), primus rex Cossanus, titulo Tyranni regnans. De aevo exacto non constat.
- Cozula Cadphises (c. 30 – c. 80)
- Soter Magnus, (c. 80 – c. 105)
- Oëmes Cadphises (c. 105 – c. 127) primus imperator magnus.
- Canesces I (127 – c. 147)
- Vāsishka (c. 151 – c. 155)
- Hoësces (c. 155 – c. 187)
- Bazodeus I (c. 191 – 225), ultimus imperator magnus.
- Canesces II (c. 226 – 240)
- Vashishka (c. 240 – 250)
- Canesces III (c. 255 – 275)
- Bazodeus II (c. 290 – 310)
- Chhu (c. 310? – 325?)
- Shaka I (c. 325 – 345)
- Kipunada (c. 350 – 375)
Nexus Externi
recensereDe hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.