(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Marius Alexander Dunca - Vicipaedia

Marius Alexander (Dacoromanice Alexandru) Dunca (natus die 19 Iulii 1980 Coronae) machinator et rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Wikidata Marius Alexander Dunca
Res apud Vicidata repertae:
Marius Alexander Dunca: imago
Marius Alexander Dunca: imago
Nativitas: 19 Iulii 1980; Corona
Patria: Romania

Institutio et munus

recensere

Dunca ad annum 2004 apud Universitatem Transsilvaniae Coronae mechanicae studebat et deinde studiis perrexit. Ab anno 2014 pro consociatione consumatorum Romaniae operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Dunca, sodalis PSD factionis, die 11 Decembris 2016 senator Romaniae electus est et a die 4 Ianuarii 2017 minister iuventutis et artis gymnicae in consilio ministrorum Sorin Grindeanu est[1]. Hoc in magistratum Elisabetae Lipă successit. Etiam in consilio ministrorum Michaelis Tudose a die 29 Iunii 2017 hunc magistratum tenet[2]. Die 29 Ianuarii 2018 cum toto consilio ministrorum se recessit, Ioanna Bran eius successor est[3].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Marium Alexandrum Duncam spectant.