Meditationes (Marcus Aurelius)
Meditationes sive Ad se ipsum libri (Graece
Summa
recensereMeditationes ex congerie consistit duodecim libellorum, in quibus Marcus Aurelius philosophiae Stoicae fides edit. Quisque libellus dictorum congeries Marci est, quae explicant quid Marcus credat esse modum optimum vivendi. Libellus novem nolite mortem timere dixit,[1] ac theoriam elementorum Epicuri citat.[2] Sequentis libellos undecim ultimos summatim describunt, exemplis certis ex libello sexto impositis. Libellus primus ab aliis tam multum distat ut ex hoc summario omissus sit.
Marci fides Stoicae
recensereMarcus naturam rationemque describit. Dicit naturam obsequentem oboedientemque esse et ratione administrari, ac rationem omnia initia et omnes exitus imperare. Res igitur omnes, quae convenienter ad naturam fiunt, ratione imperantur. Praeterea ratio nec scit malum nec facit, necque cuiquam malum fert. Ergo malum nullum ex ulla actione imperata ratione fieri potest. Itaque consonissima vita agenda est vita acta convenienter ad naturam.
Ut hanc vitam agas, praeditus aequusque animo semper esse debes. Si autem hoc modo non vivas, permittas mortalis vitae malos et voluptates tui animi motus commovere convenienter cui bono aut malo esse credas. Qui autem animo praediti et aequi sunt, his non adficiuntur, quia credunt res nec bonas nec malas esse, sed omnes ex natura ductas iudicant aequo nullius momenti esse.
Ex vitae infelicitatibus
recensereHaec fides Stoica Marco placet. Scribit animi motus commovi non debere aut frigidos aut calidos, aut somno egentes aut somni saturum, aut odium accipientes aut honestos, quia haec sint nulli momenti. Quod autem est maximi momenti, est officia natura tibi imperata facere: "facto innocenti confecto, i ad aliud factum innocens faciendum ex alio, memor Dei."[3] Apud Marcum, dolor manus pedumque vulgaris est si manus et pedes apte adhibentur. Etiam mors tuos motus non commoveat, quia mori est munus tibi imperatum. Provocatus infelicibus rebus an brutis animalis, esto sapiens et placidus. Nam haec animo sapere non possunt.
Cum inter alios homines es, tu etiam similis homini te gerere debes. Esto umquam temperans animo et tolerans omnium. Abesto longe ab tuis hostibus, sed si hosti necessario occurras, noli permittere probris eius animum commovare. Ratio enim tuis motibus certo caecabitur. Ignosce hostibus, et saluta eos benignitate. Itaque si hoc modo te geris, motibus et actionibus severe cohibitis, ab quoquam laedi non poteris. Quidquid tuo corpori fiat, nihil refert, nam corpus in se discrepantiam sentire non potest. Et haec, quae animus moderari non potest, etiam mediocria sunt; animi tui ipsius solae actiones, confectae intra frenum animi, significationem habent. Ergo nemo tibi malum facere potest, nisi tu motibus te vincere permittis.
Ex vitae voluptatibus
recensereMarcus vero credidit homines, qui non iudicent dolores mortalis vitae malos esse, sed iudicent omnes mediores esse, animo sapere ac agere vitam imperatam natura. Marcus etiam voluptatum petendarum pericula describit. Sicut non debes iudicare dolores malos esse, item voluptates debent videri tibi bonae; voluptates enim motus etiam commovent et rationem ex tuo animo proicere possunt. Ne vitae voluptatibus indulgeas, quid tui res aestimetur, scire debeas: facere et non facere munera imperata natura. Aestima hoc solum, ac fruere hoc solumo. Si alia extra naturae perscriptionem aestimas, viles voluptates esse bonas iudicare incipies, sed hae bonae non sunt, nam invidebis hominibus, qui plures quam te voluptates habent, et timebis homines, qui ex te subducere eas volunt.
Ex sapientissimo hominis genere
recensereTuo animo victo motibus, non iam ex ratione te geres. Et cum ratio tuos actiones iam non moderet, vitam natura imperatam agere non poteris, et ad vitam inanem motibus certo duceris. Ergo, brevi post tempore ratio ex animo cedit, tuarum actionum imperium summa festinatione recipere debes. Sed hoc non umquam est facile factu. Si ratio ex tuo animo necessario prolabitur, permitte ei ex te tempus quam munimum abesse. Sed quemadmodum rationem recipias? Marcus adfirmat hominem, qui philosophiae studio se umquam dedat, se recipere facillime posse, et homines, qui aliarum rerum admirationi se dedant, dialectica falsa decipi. Libro sexto, Marcus omnes homines in quattuor partes dividit:
- homines vulgares, qui res inanimas admirantur, quales lapes vel silvas;
- homines animis provectioribus, qui animala admirantur, quales boves vel oves;
- homines ingeniosi, qui admirantur res, quae animo praedito reguntur, qualis cognitio artis vel alia peritia;
- homines maxime sapientes, qui admirantur illum animum, qui in omnibus hominibus est. Hi rebus inferioribus non commoventur, sed animi statui sui dedunt; inhumanitatem et dialecticam falsam vitant.
Dede igitur te semper statui tui animi. Si veritatem castam scientiamque inveniendas in philosophia continuo quaeras, pro certo habeas animi motus non commoveri rebus extra tuam potestatem; tu igitur illam vitam fortunatissimam, quam natura te imperavit, agere umquam poteris. Marcus enim dicit sic: "Est veritas, quam quaero, et veritas cuiquam malum numquam fecit. Decipere te continuo perstareque in inscitia est quod nobis malum faciat."[3]