(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Patmus - Vicipaedia

Patmus,[1] vel Patmos (Graece Πάτμος), est insula et demus a Samo ad meridiem versus, in catena insularum Dodecanesi sive Sporadum meridianarum inclusa. Patmo fere 3000 incolarum sunt.

Wikidata Patmus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°19′30″N 26°32′30″E
Numerus incolarum: 3 047
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Dodecanesus

Geographia

Superficies: 34.14 chiliometrum quadratum

Administratio

recensere

Demus Patmi insulam Patmum ac quasdam insulas parvas Patmo circumiacentes comprehendit: Arcos (54 incolae), Marathium (6 incolae) et nonnullas insulas non inhabitatas. Summa incolarum est 3053 (status 2010), area insularum coniuncta 45.039 km². Demus Patmi pars est regionalis Calymni unitatis in regione Aegaei Australis. Locus principalis est Scala, una cuius quattuor partes est Netia portus, ubi naves a Piraeo advenientes accedunt.

Natura loci

recensere

Insula 34 14 km²[2] clivosus est, summo colli 269 metra supra aequor maris. Stirpes et herbas tenues alit, et arborum non nisi paucas, sola phrygana, quae multorum Graeciae, Cypri, et Turciae locorum propria est, terram tegit.

Historia

recensere
 
Arx Patmi cum monasterio Sancti Ioannis.

Patmi in litteris antiquis raro mentio fit. Inventa archaeologica (imprimis loco Castellio) Patmum ab Aetate Aenea media (circiter 2000 a.C.n.) incolas fuisse demonstrant.

In libro Apocalypsis Ioannis narratur libri auctorem nomine Ioanne hac in insula visionem Iesu ac mundi finis habuisse ac visa conscripsisse.[3] Traditioni Christianae semper persuasum erat Ioannem apocalypseos scriptorem Ioannem evangelistam fuisse, cum a Bibliorum peritis hodiernis varie disputetur. Plures ecclesiae in insula aedificatae sunt, inter eas basilica imperialis in honorem Sancti Ioannis annis ab 300 ad 350 loco monasterii hodierni exstructa.

A saeculo sexto usque ad saeculum nonum insula incursionibus Musulmanorum vexata et basilica Sancti Ioannis deleta est. Anno 1101 renovatio monasterii una cum ecclesia a Christodulo monacho coepta est, cui Alexius I Comnenus imperator byzantinus insulam mandaverat.[4]

Deinde insula in fortunis aliarum Dodecanesi insularum societatem habuit: Anno (1207) Patmos pars Ducatus Archipelagi facta est, anno 1340 Equites Rhodii insulam occupaverunt, anno 1522 Imperio Ottomanico adiuncta est. Etiam bello rerum novarum Graeco confecto pars Imperii Ottomanici remansit. Anno 1912 ab Italianis una cum reliqua Dodecaneso occupata est, in quorum locum anno 1943 milites Germani successerunt. Anno 1948 Patmos demum ad civitatem Graeciae venit.[5]

  1. Plinius, Naturalis historia 4.69.
  2. Patmos, Ministerium classis onerariae, Aegaei maris ac rerum insularum Graeciae: [1] (Neograece).
  3. Apc 1,9: Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu.
  4. Historia Patmi (Anglice).
  5. Ibidem.

Nexus externi

recensere
  • Situs officialis (Neograece, Anglice)


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera