Tonitrus
Tonitrus est strepitus, quem fulgor effert. Accurate causa tonitri est repentina dilatatio aeris propter magnum calorem. Longe primum fulgor videtur et postea tonitrus auditur, quia velocitas lucis maior est quam soni.
Isidorus Hispalensis de tonitris scripsit:
Qui ideo interdum tam graviter concutit omnia ita ut caelum discississe videatur quia, cum procella vehementissimi venti nubibus se repente inmiserit, turbine invalescente exitumque quaerente, nubem, quam excavavit, impetu magno perscindit, ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures. Quod mirari quis non debeat, cum vesicula quamvis parva magnum tamen sonitum displosa emittit. Cum tonitruo autem simul et fulgura exprimi: sed illud celerius videtur, quia clarum est; hoc autem ad aures tardius pervenire. Lux autem quae apparet ante tonitruum fulgetra vocatur. Quae, ut diximus, ideo ante videtur quia clarum est lumen; tonitruum autem ad aures tardius pervenit– Isidori, Etymologiarum Libri Viginti, XIII
.