Vita Arati (Plutarchus)
Vita Arati est biographia Arati Sicyonii (circa 270 - 213 a.C.n.), Foederis Achaici septies decies strategi, a scriptore Graeco Plutarcho anno incerto composita. Non inserta in Vitas Parallelas videtur quoniam cum viro Romano non comparatur[1]. Polycrati cuidam dedicata est qui unum e posteris Arati esse gloriabatur. Quinto decimo saeculo haec vita a Lapo Florentino Latine versa est.
De fontibus
recensereSunt tres fontes praecipuiː
- Aratos ipse Commentarios (Ύπομνήματα[2]) publicaverat quos plerumque sequitur Plutarchus (et ita eius Vita praecipuus fons nobis remanet ad Arati opus cognoscendum). Criticum iudicium tamen nonnumquam adhibetː sciebat enim opus apologeticum esse ac velut orationem pro domo[3]. In primis longae narrationes Sicyonis et Acrocorinthi a paucis hominibus expugnatarum ad Arati Commentarios referendae videntur.
- Polybius, qui secundo saeculo a.C.n. Historias scripsit et cuius pater Lycortas strategus Foederis Achaici fuerat, et ipse Arati commentarios ceteris libris praetulisse fatebatur[4]. Addere etiam quaedam ab Arato de consilio praetermissa adfirmabat, in primis de societate cum Antigono, quae Plutarchus ab eo mutuatus est[5]. Quia haec pars Polybii operis servata est facilis est comparatio cum Plutarchoː unde apparet in primis capita ultima 47-54 - de commercio cum Philippo V et morte - e Polybio ducta esse[6]. Iudicia quoque de homine e Polybio saepe sumpta videntur.
- Phylarchus, semel a Plutarcho in hac vita nominatus[7] et parva fide dignus ibidem iudicatus ob nimiam Cleomenis admirationem, fons non negligendus fuisse videtur. Post Aratum et ante Polybium easdem res gestas litteris mandavit. Nam Plutarchus eius testimonio in vitis Agidis et Cleomenis plerumque utebatur. Opiniones Aratum denigrantes quae in hac vita referuntur ab eo sumptae sunt. Ita capitulis 44-45 Plutarchus Graecos de supplicio Aristomachi et miserabili sorte Mantinensium indignantes describit, quamquam Polybius illos ipsos locos apud Phylarchum prolixe vituperabat ob nimiam et incongruam pathetici adfectationem[8].
- Deinias Argivus, semel nominatus[9], Argolica composuit, hodie deperdita. Verisimile est hoc opus consuluisse Plutarchum ad capitula 25-29 quae certamina Arati et Argivorum tyrannorum narrant.
- Polemon Periegeta[10] opusculum de tabulis pictis Sicyonensibus scripsit e quo Plutarchus capitulum 13 duxit ubi Aratus, ne tota tabula arte pictoris insignis deleatur, effigiem tyranni abstergere permisit et palmam in eius locum pingere.
Notae
recensere- ↑ Etenim vitas seorsum editas composuit Plutarchus, ut imperatorum Romanorum (exstant Galba et Otho) et Artaxerxis, Persarum regis.
- ↑ Polybius, Historiae II.56. Plutarchus, Agis 15.6 et Aratos 3.3; 32.5 ; 33.2 ; 38.6 ; 38.12.
- ↑ 33.2-5ː
ο ὐμ ὴν δ ο κ ε ῖ πιθανῶς ἀπολογεῖσθαι. - ↑ Historiae II.56.2.
- ↑ 38.11 = Polybius II.47.50.
- ↑ Exempli gratia Plutarchus 50.5-10 = Polybius VII.12.1-10. Cf. Friedrich Schulz, Quibus ex Fontibus fluxerint Agidis, Cleomenis, Arati Vitae Plutarcheae, Berolini, 1886.
- ↑ 38.12
- ↑ Historiae II.56-61.
- ↑ 29.5.
- ↑ 13.2
Editiones
recensere- Collection des Universités de Franceː Plutarque, Vies. Tome XV, Artaxerxès-Aratos, Galba-Othon, texte établi et traduit par Robert Flacelière,... et Emile Chambry, les Belles Lettres, 1979. [textus, versio Francogallica, apparatus crticus, adnotationes et introductio.] Recensio critica
- Plutarchi Vitam Arati, edidit, prolegomenis commentariisque instruxit J. A. Koster, Lugduni Batavorum, Brill, 1937. [Editio Graecolatina cum locuplete commentario] Recensio critica
- W. H. Porter, Life of Aratus. Plutarch ; with introd., notes, and appendix, Arno Press, 1979 (prima editio 1937). [Textus Graecus et versio Anglica]. Recensio critica
Plura legere si cupis
recensere- Domenica Paola Orsi, "Citazioni dalle Memorie di Arato in Plutarco", Gerion, 1987(5)ː 57-68.