(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Betacismus - Vicipaedia Jump to content

Betacismus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Betacismus (ob nomen litterae beta) est in linguistica mutatio sonorum, in qua pronuntiatus litterarum v (consonantica) et b confusae sunt ([b] et [βべーた] pro [v] et vice versa).

[v] in [b] aut [βべーた]

[recensere | fontem recensere]

Proprium est betacismus in linguis Romanicis paeninsulae Ibericae (Hispanica, Catalana, Gallaica, Lusitanica septentrionalis). Quod in linguis palaeohispanicis non erat sonus pro [v] (simul in hodierna lingua Vasconica), Hispani distinctionem inter [b] et [v] non sciebant. Ita sententia Iulio Caesari Scaligero tributa, Beati Hispani quibus vivere est bibere.[1]

[b] aut [βべーた] in [v]

[recensere | fontem recensere]

In lingua Neograeca, littera beta sonum [v] habet, dum in lingua Graeca erat [b]. Similiter, in lingua Hebraica hodierna sonus [b] (scriptum <ב>) in [βべーた] et tandem in [v] mutavit.

  1. Attributio a Victore Hugo facta (Citatio), sed incerta: vide Charles Samaran, Le dicton "Felices populi quibus vivere est bibere" est-il ou non de Scaliger? Augustae Auscorum, 1958 (Citatio)

Nexus interni

Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!