Transpiratio
Transpiratio est ratio quo aqua per plantam moveatur atque ex partibus aerialibus, plerumque foliis, caulibus, floribus, evaporetur. Aqua enim est res vitae plantarum necessaria, sed haud multum a radicibus captum ad auctum et metabolismum adhibetur: reliquae summae, a 97 centesimis ad 99.5 centesimas, per transpirationem et guttationem amittuntur.[1]
Superficies foliorum foramina quaedam stomata appellata ferunt, quorum plurima in inferioribus foliorum superficiebus inveniuntur. Ad margines stomatum sunt cellulae custodiales et earum cellulae accedentes (omnibus multiplice stomatali una appellatis), quae foramina aperiunt et claudunt.[2] Transpiratio per aperturas stomatalibus fit, diffusionem dioxidi carbonii ex aere pro photosynthesi sinens. Transpiratio itaque plantas refrigerat, osmoticam cellularum pressuram mutat, ac facultatem fluxionis massivae nutramentorum mineralium et aquae e radicibus ad surculos facit. Duae res magnae, hydraulica soli conductivitas et magnitudo gradientis pressurae per solum, celeritatem aquae e radicibus ad foramina stomatalia in foliis per xylema moventis afficiunt.[3]
Massiva aquae liquidae fluxio e radicibus ad folia partim ab actione capillarium, sed plerumque a variationibus potentialium aquae agitur. Si potentialis aquae in aere est minus quam potentialis aquae in spatio intra stomatale folii foramen, vapor aquae iter de gradiente faciet, et a spatio folii in atmosphaeram movebitur.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sinha, Rajiv Kumar (1 Ianuarii 2004). Modern Plant Physiology. CRC Press. ISBN 978-0-8493-1714-9.
- ↑ Benjamin Cummins (2007), Biological Science (3 ed.), Freeman, Scott, p. 215.
- ↑ Taiz, Lincoln (2015). Plant Physiology and Development. Sunderland, MA: Sinauer Associates, Inc. pp. 101. ISBN 978-1-60535-255-8.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- DVWK-Merkblatt 238. 1996. Ermittlung der Verdunstung von Land- und Wasserflächen. DIN A4. ISBN 3-935067-84-4.
- Freeman, Scott. 2014. Biological Sciences. Novi Eboraci: Pearson. ISBN 978-0-321-74367-1.
- Graham, Linda E. 2006. Plant Biology. Upper Saddle River Novae Caesareae: Pearson Education. ISBN 978-0-13-146906-8.
- Guirui, Yu, et Wang Qiufeng deng bian zhu. 2010. Zhi wu guang he, zheng teng yu shui fen li yong de sheng li sheng tai xue. [
植物 光 合 、蒸 腾与水分 利用 的 生理 生 态学 = Oecophysiologia photosynthesis, transpirationis, et plantarum usus aquae / 于贵瑞 ,王 秋 凤等编著.] Pecini: Ke xue chu ban she [北京 :科学 出版 社 ]. ISBN 9787030260451, ISBN 7030260457. - Mancuso, Stefano, et Sergey Shabala, eds. 2015. Rhythms in Plants: Dynamic Responses in a Dynamic Environment. Ed. secunda. Cham: Springer International Publishing. ISBN 9783319205175.
- Merkblatt ATV-DVWK-M 504. 2002. Verdunstung in Bezug zu Landnutzung, Bewuchs und Boden. DIN A4. ISBN 3-936514-03-8.
- Nobel, P. S. 1991. Physicochemical and Environmental Plant Physiology. Didacopoli: Academic Press.
- Richard, Daniel, Martine Hausberger, Patrick Chevalet, Sylvie Fournel, Nathalie Giraud, Frédéric Gros, Patrick Laurenti, Fabienne Pradere, Thierry Soubaya, et Frédéric Ysnel. 2018. Biologie. Dunod.
- Salisbury, F. B., et C. W. Ross. 1992. Plant Physiology. Ed. quarta. Belmont Californiae: Wadsworth Publishing.
- Simon, E. J., J. L. Dickey, et J. B. Reece. 2019. Campbell essential biology. Ed. septima. Novi Eboraci: Pearson.
- Steudle, Ernst. 2002. "Transport of water in plants." Environment Control in Biology 40 (1): 29–37. doi:10.2525/ecb1963.40.29.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]