(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Imuthes - Vicipaedia Jump to content

Imuthes

E Vicipaedia
Imuthes cum volumine, generatim scribarum et doctorum signo, sed Imuthis imaginibus primis dato, sedens.
Haec pagina ad Imuthem polymathum heroem divum Aegyptium. Siquem alium Imuthem petis, inspice quaeso s.v. Imuthes (discretiva)
Imuthes
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
M18mHtp
t p
Translitteratio ỉỉ-m-ḥtp

Imūthēs (Aegyptie: ỉỉ-m-ḥtp "Ingressus cum Serenitate" seu "qui gratus venit"[1]; versio solita in linguis vernaculis plerisque, Imhotep), polymathes Aegyptius antiquus, est primus architectus primusque medicus[2] cui nomen usque ad hunc diem exstat. Vezirus fuit Tosorthri regis (tertiae domus), cui primam omnium pyramidem aedificavit, saeculo 27 a.C.n.

Imuthes pharaoni quoque erat socius et administer omnium consiliorum, et sacerdos magnus Solis Heliopolitanus. Filius esse habebatur dei Phthae, et vir ingeniosus titulis donabatur, et undique reverebatur, et primus inter mortales nisi reges ipsos ut divus colebatur. Iam Aevo Intermedio Primo nomen philosophi et poetae obtinebat: in Carmine Fidicinis (saeculi fere 20 a.C.n.), ita commemoratur:

ỉw sḏm.n=ỉ md.wt Ỉỉ-m-Ḥtp Ḥr.w-Dd=f,

sḏd=tỉ m sḏd.w=sn rsỉ.
Ptrỉ s.wt ỉry: ỉnb.w=sn fḫ.w,
nn-wn sw.t=sn mỉ nty n ḫpr.

– Anonymi, Carmen Fidicinis
Audivi verba Imuthis, Hartothisque,[3]

edicitur dictis suis saepe.
Ecce sedes (i.e. sepulchra) eorum: saepes earum solutae.

Non exstant sedes eorum, sicut id quod non factum est.
― convertit Iustinus

Et usque ad hunc diem, multis petentibus, situs sepulcri ignoratur.

Ei architecto multas res novas attribuuntur: cum Pyramis Gradata Tosorthri, tum fortasse ipsa columna. Manetho ait eum modum e saxo aedificandi invenisse,[4] sed certe non primus fuit qui ex saxo omnino aedificaverit. Fortasse spectat potius ad novam methodum, an ingentem pyramidis magnitudinem.

Ab antiquitate, principium medicinae Aegyptiae habitus est, et hodie saepe ei attribuitur Papyrus Edwin Smith de remediis, morbis, et anatomia, saeculi 17 fere exscripta; haec autem attributio originem habet in leviore praeclari Aegyptologi Breasted coniectura.[5]

Annorum fere duo milia mortuus, elevatus est in deorum numerum. Secundum inscriptionem in Sacello Ergamenis Pselchi sito, Imuthes fuit "filius Phthae quem peperit Certynchis[6] amatus Mendis," sed alibi et traditur esse filius Phthae et Sachmidis. Utcumque nomen patris humani nusquam invenitur. Praeter matrem Certynchis, mentio nonnumquam fit sororculae Rhempnophridis.[7]

Nonnumquam depingitur cum aliis deis, inter quos sunt, exempli gratia, Neuth et Ceb, vel Hathor, vel Iustitia. Graeci—apud quos ille deus satis dilectus—eum cum Aesculapio adaequebant.[8] Associatus est etiam cum Amenophe Paaphis filio, alio architechto divo; in Thebaide quasi "fratres" simul colebantur.

In Litteris Aegyptiis

[recensere | fontem recensere]

Mentio Imuthis fit inter fabellas Aegyptias.

Fabula Demotica Tosorthri et Imuthis

[recensere | fontem recensere]

In Papyro Carlsbergensi 85 et aliis fragmentis narratur fabula usque adhuc non divulgata[9] de expeditione fictiva Tosorthri in Assyriam ad reciperanda "Membra Divina 42." Copiae utriusque regis adducuntur, Aegyptiorum duce Imuthe, Assyriorum venifica quadam nomine Sšm-Nfr-Tm (quod mirabile dictu nomen Aegyptium est–cum aperte dicatur esse Assyria–fortasse "Semeutemis" vel similiter Latinizandum).[10]

Coram copiis mirantibus, monomachia magica fit inter Imuthem et Semeutemin. Haec primum imaginem Ceb fingit et animat, ille vicissim Neuth. Dein ea serpentem centum cubitos divinos longum facit, quem is item superat. Denique Semeutemis maximum incendium facit, quem Imuthes extinguit. Nunc Imuthes negat se manum suum contra venificam (quam amabiliter sororem agnominat) adhuc comisisse.

Post lacunam, discimus Aegyptios Assyros vicisse. Membris divinis (post quasdam vicissitudines) reportatis, Tosorthros ad templum magnum Memphiticum ut dis supplicationem agat. At amoenissima voce statim dilatus puellae obit, Imuthis sororculae Rhempnophridi. Invitam virginem triumpho suo mox celebrando cantare iubet. Imuthes, eam adiuturus, formam capit sacerdotis iuvenis, quo melius palatium ignoratus intret. Virgo intus lacrimas profundit. Sed infeliciter accidit quod fine huius fabulae caremus.

In Papyro Westcar

[recensere | fontem recensere]
Papyrus Westcar.

Narratiuncula fortasse fuit etiam in Fabula Papyri Westcar (quae papyrus circa saeculis 18–16 aliquando inscripta est, sed fabula ipsa originam habere creditur 20 fere saeculo) Fabula enim incepisse videtur cum tribus filiis Cheopis patri suo historias narrantibus de regibus praeteritis et sacerdotibus suis lectoriis (qui quasi magi fuerunt).[11] Prima historia abest nisi ultima verba quibus discimus fabulam de Tosorthro fuisse. Ergo paene certum est sacerdotem lectorium non nominatum Imuthen nostrum fuisse.

Stele de Fame Setensis

[recensere | fontem recensere]
Stele de Fame Setensis.

Partes agit Imuthes etiam in inscriptione in insula Seti reperta, quae acta Tosorthro regnante vera referre asseverat, sed certe regnantibus Ptolemaeis incripta est. Hac in narratione Tosorthros, septem annorum fame et inopia—Nilo terram non inundante—vexatus, consilium capit a sacerdote lectorio supremo Imuthis, iam, ut videtur, deus facti. Sacerdos, fortasse ab Imuthe inspiratus, descriptionem naturalem Summae Aegypti dat, qua rex deum Chnubin innundationem regere discit. Tosorthros igitur sacrificium Chnubidi facit, et postea ipsum in somnio videt, quo deo iuvente Tosorthros feliciter finem fami facit.

Docti ab initio similitudines cum fabula de Ioseph in Geneseos capite 41 notaverunt, et hodie iam sunt nonnulli qui (magis mirandum quam credendum) Imuthem ipsum fuisse ac Ioseph proclament.

In litteris hodiernis

[recensere | fontem recensere]

In pelliculis The Mummy ('Mumia') annorum 1932 et 1999 (et nonnullis eorum sequelis), nomen cadaveris medicati monstrosi animati est Imuthes (illa pellicula Im-Ho-Tep, hac Imhotep sine hyphenibus). Paucum huic personae cum Imuthe historico (ne aevum quidem, nam in hac pellicula, Imuthes sub Pharaone Setho I vixit), sed certe quandam inspirationem (vel nomen saltem) ab eo deduxit.

Causa harum pellicularum, nomen Imhotep satis bene notum est, et saepe nomina fictiva aegyptia in -tep exeuntia hodie finguntur, sed sunt etiam qui nomen ferunt Imuthis, e.g. Imuthes Durham, lusor harpasti.

Asteroides 1813 Imhotep in euis honorem nominatus est.

  1. Appellatio ex origine aliquid sicut /jaj-im-'ħaːthiph/, seriore /ʔim'ħuːthph/. Cf. Werner Vycichl La Vocalisation de la langue égyptienne, Tome Ier: La Phonétique, 1990 ISBN 2-7247-0097-X, p. 78: "Ἴμουθης [SIC] « Venant en paix » pour Imhotep, aussi avec ḥūtep à cause du m, à la place de ϩⲱⲧⲡ."
  2. Guilelmus Osler, The Evolution of Modern Medicine, Kessinger Publishing, 2004, p.12
  3. Aegyptie Ḥr-Ḏd=f aut Ḏd=f-Ḥr. Forma Graecolatina quoad scriptores huius commentationis sciunt non attestatur: Harthotes quidem sed ea appellatio nomini Ḥr-Ḏḥwty respondere videtur.
  4. Manethonis, fr. 11 et 12: Οおみくろんὗτος Ἀσκληπιὸς Αあるふぁἰγυπτίοις κかっぱαあるふぁτたうτたうνにゅー ἰατρικὴνにゅー νενόμισται, κかっぱαあるふぁτたうνにゅー δでるたιいおたὰ ξεστῶνにゅー λίθων οおみくろんἰκοδομίαν εいぷしろんὕρατο· ἀλらむだλらむだκかっぱαあるふぁὶ γραφῆς ἐπεμελήθη. "Ille Aesculapius Aegyptiis ob medicinam creditus est, et quod lapidum politorum aedificatio invenerit: sed et scripturam coluit."
  5. Breasted, The Edwin Smith Surgical Papyrus: Hieroglyphic Transliteration Translation and Commentary, 1930 (cum editionibus serioribus) ISBN 1-4254-2914-9 praesertim p. 9: The manuscript nowhere hints at the name or station of the author. We are free to wonder whether the author of this earliest known investigation of human anatomy and physiology could have been identical with our oldest-known physician, the venerable Imhotep already mentioned above, who lived in the Thirtieth Century B. C. "Documentum nusquam auctoris nomen neque ordinem subnutat. Licet igitur rogare num auctor huius anatomiae humanae investigationis idem esse potuerit ac medicus antiquissimus nobis notus, Imuthes venerabilis supra dictus, qui Saeculo Tricesimo a.C.n. vixit."
  6. Hrd-ˁnḫ 'puella viva', sed forma Latina hic adhibita non attestatur.
  7. Nomen satis frequens Aegyptium, Rnp.t-Nfr.t "annus bonus". Apud fontes antiquos est magna variatio formae Graecae[1].
  8. E.g., in scriptis Hermeticis saepe commemoratur "Ἀσκληπιὸς Ἰμούθης," ut locus unus afferatur, vide Corpus Hermeticum fr. 26 §9
  9. Cum narratio nondum prolata sit ipsa, epitomae nonnullae praesto sunt:
    • J. W. B. Barns, "Egypt and the Greek Romance," pp. 29–36 in Akten des VIII. Internationalen Kongresses für Papyrologie (= MPER NS V), Wien, R.M. Rohrer, 1956, p. 29-36. (MPER n.s. 5), 1956 (praesertim p. 33)
    • K. Ryholt, "Djoser og Imhotep: Fra samlingen af Carlsberg Papyri" in Papyrus 20.1 (2000), ISSN 0903-4714, pp. 33—35.
    • K. Ryholt, "The Assyrian Invasion of Egypt", pp. 483–510 in Assyria and beyond: studies presented to Mogens Trolle Larsen 2004 ISBN 90-6258-311-3 (praesertim p. 500–502)
    • K. Ryholt, "The Life of Imhotep (P. Carlsberg 85)" in Actes du IXe congrès international des études démotiques (2009) ISBN 978-2-7247-0498-3, pp. 305—315,
  10. C.f. Πατεύτημις pro Pɜ-Dỉ-Nfr-Tm.
  11. Aegyptie ẖry-ḥbt ḥry-tp. Procul dubio locutio Graeca antiqua reperi potest, sed usque adhuc quid sit scriptores ignoramus. Fortasse idem titulus est quod in papyris et inscriptionibus Ptolemaicis ΦΡΙΤΩΒ (cum articulo definito pɜ-) scribitur: Quaegebur, "Phritob comme titre d'un haut fonctionnaire Ptolémaïque," Ancient Society 20 (1989), pp. 159–168, praesertim pp. 160–1 ubi mentio fit tituli fortasse cum Imuthe coniungendi. Titulus autem hierogrammateus aliud esse videtur, nam in Tabula Rosettana et Decreto Canopico "ἱερογραμματεῖς" shɜ.w mdɜ.t-ntr "scribas voluminis divini" repraesentat (Vide pp. 168–169. apud K. Ryholt "A Parallel to the Inaros Story of P. Krall" JEA vol. 84, pp. 151–169.)