(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Aenus (Thracia) - Vicipaedia Jump to content

Aenus (Thracia)

E Vicipaedia

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Aenus (Graece Αあるふぁἶνος), hodie Enez in Turcia, antiquitus fuit urbs ad oram meridio-orientalem Thraciae sita. Initio Poltyobria nuncupata ad ostium Hebri fluminis positum est. Coloni Aeoli Lesbo ex insula migravisse urbemque condidisse dicuntur.

Complures scriptores antiqui huius oppidi mentionem fecerunt (e.g. Homerus, Strabo, Apollodorus, Thucydides), etiam nonnullae fabulae mythologiae Graecae illius commemoraverunt. Dictus conditor oppidi fuit Aeneus, filius Apollinis paterque Cyzicus. Alius rex nomine Poltys, dictus filius Neptuni Heraclem gratum accepisse atque eique oblectamenta paravisse traditur. Cum id ageret Heracles violens leges hospitiae filium eius nomine Sarpedon in litore Aeni trucidavit. Secundum Strabonem autem Sarpedon nomen litoris prope Aenum est.

In Iliade opere Homeri refertum est duces sociorum Thracicorum, nomine Acamas et Peirus, Aeni natos esse.

Exeunte medio aevo, Gateluzi, familia Genuana, quae maximam partem Aegaei septentrionalis moderabatur, etsi de iure imperio Byzantino subiecti sint, ibi arcem exstruxit.