Alexius Ljapunov
Obitus: 23 Iunii 1973; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Familia
Familia: Lyapunov family
Memoria
Alexius Andreae filius Ljapunov (Russice Алексей Андреевич Ляпунов, tr. Aleksandr Andreevič Ljapunov; Moscuae natus die 8 Octobris 1911, ibidem mortuus die 23 Iunii 1973) fuit mathematicus Sovieticus, in theoria functionum et problemata mathematica cyberneticae peritus. Opera eius principalia ad theoriam copiarum, theoriam programmaturae computatralis atque ad linguisticam et biologiam mathematicas pertinent.
Alumnus et annis 1952–1962 professor Universitatis Publicae Moscuensis Lomonosovianae, Alexius Ljapunov ab anno 1962 in divisione Sibirica Academiae Scientiarum URSS et in Universitate Publica Novosibirscensi favebat operi, anno 1964 socius correspondens Academiae Scientiarum URSS electus.
Insigni ordinis Leniniani nonnullisque aliis signis laudis ornatus est.