(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Anthemius (imperator) - Vicipaedia Jump to content

Anthemius (imperator)

E Vicipaedia
Tremissis Anthemii

Procopius Anthemius (natus circa 420; supplicio affectus die 11 Iulii 472) fuit imperator imperii Romani parte ad occidentem solem vergenti a die 12 Aprilis 467 usque ad mortem.

Erat origine nobili, nam pater Marcianus magister militum et patricius, inter maiores eius et Procopius, usurpator anni 365 erat. Filiam Marciani imperatoris Marciam Euphemiam in matrimonium duxit, liberi fuerunt Flavius Procopius Anthemius, Romulus, Flavius Marcianus, et filia Alypia.

Vita privata

[recensere | fontem recensere]

Magister eius Proclus, Neoplatonicus Alexandriae fuit. Anno 453 ad usque 454 Anthemius comes Thraciae, deinde magister militum militavit (454467). Anno 455 consulatus honore affectus est. Nisi post mortem Marciani Leo I imperator Imperii Romani Orientalis electus esset, Anthemius eum magistratum inisset. Auspiciis Leonis I autem 459-464 feliciter contra Ostrogothos in Illyrico pugnavit, 466/467 etiam Hunnos apud Serdicam vicit.

Post mortem Libii Severi imperatoris occidentalis plus quam annum nemo purpuram a Ricimerio magistro militum potente accepit, propterea quod Leo imperator Libium Severum non probaverat et idcirco Ricimerius cunctabatur. Sed denique Leo I Anthemium imperatorem occidentis imperii fecit. Imperator novus filiam suam Alypiam Ricimerio magistro militum uxorem dedit et multis militibus Constantinopoli profectus tandem Romam advenit, ubi a senatu, populo et Ricimerio comiter acceptus est. Statim bellum contra Vandalos paravit, qui rege Geiserico saepenumero Italiam petebant. Sed duces Romani Ricimerius et Basiliscus saepe iurgaverunt et classis Romana anno 468 flammis deleta est. Etiam contra regem Euricum Visigothorum Romani vincere non potuerunt, sed exercitus eorum 470 caesus est. Tum Anthemius Romae Ricimerium "barbarum" vocavit et filiam suam miseratus est, magister militum autem Mediolano Anthemio nomen "Graeci" dedit. Anno 472 autem Ricimerius cum militibus suis Romam venit et urbem tris menses oppugnabat. Tandem urbem expugnavit et Anthemium, qui in ecclesia se abdiderat, supplicio capitali affecit.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Anthemium spectant.


Antecessores:
Flavius Aetius et Flavius Studius
Consul
455
cum
Imp. Caesare Flavio Placido Valentiniano Augusto VIII
Successores:
Flavius Iohannes et Flavius Varanes; (Romae) Imp. Caesar Flavius Eparchius Avitus Augustus
Antecessores:
Flavius Illustrius Pusaeus et Flavius Ioannes
Consul
468
cum
sine collega
Successores:
Flavius Marcianus et Flavius Zeno
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus