(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Bella celtiberica - Vicipaedia Jump to content

Bella celtiberica

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Bella Celtiberica fuerunt pugnae tres inter Rem Publicam Romanam et Gentes Celtibericas Hispaniae. Bellis conclusis, regio magna Hispaniae capta fuit a Romanis. Bella pugnata fuerunt inter annos 181 a.C.n. et 133 a.C.n., cum Numantia vastata est a Scipione Aemiliano. Appianus Alexandrinus de rebus bellorum Celtibericorum scripsit.

Bellum Celtibericum primum

[recensere | fontem recensere]

Primum bellum in Celtiberos fuit inter annos 181 a.C.n. et 179 a.C.n. Romani contra gentem Lusonam pugnavit, quae in fines provinciae Romanae intrabat et vastabat. Lusones victi sunt in proeliis apud Toletum et Montem Caium. Consul Tiberius Sempronius Gracchus foedus fecit cum Celtiberi. Hoc ob foedus, Gracchus consul vetuit Celtiberos moenia aedificare.

Bellum Celtibericum secundum

[recensere | fontem recensere]

Bellum Celtibericum secundum fuit inter annos 154 a.C.n. et 152 a.C.n. Segedenses moenia circum oppidum aedificaverunt ita bellum incipit. Tum Segedenses in Numantiam effugerunt. Numantini Romanos, Q. Fulvio Nobiliore duce, superaverunt in proelio, sed tandem alterae copiae Romanae Numantiam obsiduerunt. Numantia capta non est ita consul Marcellus foedus fecit, pacem servandi causa.

Bellum Numantinum (bellum Celtibericum tertium)

[recensere | fontem recensere]

Anno 143 a.C.n. Celtiberi contra foedus Marcelli se rebellaverunt et provincias Hispaniae Ulterioris et Hispaniae Citerioris vastaverunt. Senatus Quintum Caecilium Metellum misit, Numantiam vastandi causa, qui cum suis oppida Celtiberorum (praeter Numantiam) cepit. Ab anno 141, Romani contra Numantinos pugnavit sed eos non superavit, usque ad annum 134 a.C.n., cum Publius Cornelius Scipio Aemilianus Hispaniam intravit. Aemilianus legiones reformavit et Numantiam per mensibus 11 obsedit cum militibus 60 000.

Anno 133 a.C.n. Numantia obsidione clausa est, nihilominus permultae incolae oppidi non se dederunt, sed mortem sibi paruerunt.

Calendarium Romanum olim mense Martio coepit. Ob bella celtiberica annum in mense Ianuario coepit.

Consules Romani electi erant in mense Martio. Si consules cum copiis Romae profecti sunt in mense Martio, Hispaniam inveniebant in medio aestate. Ita, consules electi fuerunt Ianuario necnon Martio, maximum tempus pugnae obtinendi causa.

Duces Romanorum

[recensere | fontem recensere]