Bohemia
Bohemia | |||||
---|---|---|---|---|---|
Bohemice: Čechy
| |||||
Situs Bohemiae in Cechia | |||||
Lingua | Bohemica | ||||
Caput | Praga | ||||
Amplitudo terrae | 52 065 km² km2 | ||||
Numerus incolarum | proxime 6 500 000 | ||||
Mons maximus | Sněžka (1 603 m) | ||||
Flumen longissimum | Multavia (430 km) | ||||
Patronus terrae | Sanctus Venceslaus | ||||
Hymnus gentilis | Kde domov můj? (Ubi patria mea?) | ||||
Civitas sui iuris | Cechia | ||||
Zona temporalis | UTC+1 (aestate +2) |
Bohemia, olim Boiohaemum et nonnunquam Czechia[1] (Bohemice Čechy; Theodisce Böhmen; Polonice Czechy; Anglice Bohemia), est regio nunc ad Cechiam pertinens. Caput est Praga. Bohemia fuit regnum usque ad annum 1918, cuius rex princeps elector Sacri Romani Imperii erat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Temporibus antiquis, Bohemia culta est ab incolis classicis Celticis, ac postea Germanicis et Slavicis, atque a Romanis appellata Boiohaemum est secundum gentes Celtices Boii. Primum Slavi mediaevales dabant regioni duces et postea reges, qui regnum creaverunt (Magna Moravia), deinde potestas Germanorum crevit atque imperatores Sancti Imperii Romani lineae Habsburgensis electi sunt reges Bohemiae.
Qui non raro manu severa regnabant Bohemiam; acriter certabant contra fautores Confessionis Evangelicae, et initio Belli tricennalis, Ferdinandus II Evangelicis pugna apud Album Montem facta devictis effecit, ut paene omnes Evangelici possessionibus terrisque privati e Bohemia eicerentur.
Imperatores Austriae Habsburgenses regebant terram usque ad annum 1918, finem Belli mundani primi; tum Slavi condiderunt primam rem publicam Bohemiae una cum regione Maeherensi, appellata Slovacia.
Bello mundano secundo, Germani iterum erant domini regionis et multas iniurias fecerunt; ex anno 1945, res publica Slavica sub imperio communistarum exstitit, denuo Cechoslovacia nomine. Pacali revolutione anni 1989 facta, res publica democratica Bohemiam, Moraviam et Silesiam Cecham includens condita est; nomen civitatis Slavicae hodiernae est Cechia, consors Unionis Europaeae.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Urbes et oppida
[recensere | fontem recensere]- Benessovium (Benešov)
- Broda Bohemica (Český Brod)
- Broda Germanica (Havlíčkův Brod)
- Budvicium (České Budějovice)
- Chomutovia (Chomutov)
- Egra (Cheb)
- Halze (Halže)
- Kunštát
- Libercum (Liberec)
- Litomericium (Litoměřice)
- Luna (Louny)
- Melnica (Mělník)
- Montes Kuthni (Kutná Hora)
- Nova Domus (Jindřichův Hradec)
- Pilsna (Plzeň)
- Pons (Most)
- Praga (Praha)
- Racona (Rakovník)
- Reginaegradecium sive Reginogradecium (Hradec Králové)
- Scheczler (Žacléř)
- Sicca (Sušice)
- Thermae Carolinae (Karlovy Vary)
- Thermae Francisci (Františkovy Lázně)
- Thermae Mariae (Mariánské Lázně)
- Verona (Beroun)
Fluvii
[recensere | fontem recensere]Montes
[recensere | fontem recensere]- Sudeti (Sudeta Ore, Sudeta Montes, Montes Sudetica)
- Montes Gigantei (Montes Corcontica)
- Montanus Metallifer (Tractus Metallifer)
- Porta Bohemica
- Silva Bohemica
- Silva Gabreta
Nexus interni
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Bohemia
-
Insigne Bohemiae
-
Charta seu mappa Bohemica anni 1883