Cancellarius
Cancellarius medio aevo fuit clericus aulicus, qui tabulas scribebat. Vocabulum cancellarii a verbo cancellorum deducitur. Cancellarius enim tabellas scribebat in camera quae cancellis a publico separata erat.
Munus cancellarii hodie in multis institutis invenitur. Studiorum universitates exempli gratia cancellarios habent, qui rebus administrationis curant.
Britannia
[recensere | fontem recensere]In Britannia, aerarii minister "Cancellarius Scaccarii" (Anglice Chancellor of the Exchequer) appellatur. Iustitiae minister "Dominus cancellarius" (Anglice Lord Chancellor) appellatur.
Germania et Austria
[recensere | fontem recensere]In Germania et Austria, caput regni cancellarius (Germanice Kanzler) appellatur. Angela Merkel fuit cancellaria Germaniae, cui Decembre anni 2021 successit Olaus Scholz, hodiernus cancellarius Germanicus. Otho de Bismarck cancellarius Germaniae ab 1867 ad 1890 meruit.
America Australis
[recensere | fontem recensere]In Brasilia, Columbia, Peruvia Venetiolaque Negotiorum Externorum minister "cancellarius" appellatur.