(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Carolus Vincentius Krogmann - Vicipaedia Jump to content

Carolus Vincentius Krogmann

E Vicipaedia

Carolus Vincentius (vulgo: Carl Vincent) Krogmann (natus 3 Martii 1889 Hamburgi, mortuus 14 Martii 1978 eodem loco) vir publicus Nazista Theodiscus fuit.

Iuventus et Munus

[recensere | fontem recensere]

Krogmann filius familiae naviculariorum et ipse mercator navicularius argentarius dives fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Antequam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt Krogmann nullius factionis particeps fuit, sed anno 1932 cum aliis maercatoribus et conductoribus a Paulo de Hindenburg praeside Germaniae petivit, ut Adolphum Hitler cancellarium faceret. Itaque 8 Martii 1933 Carolo Kaufmann duce (Theod.: Gauleiter) Hamburgi NSDAP poscente magister civium primus Hamburgi creatus est. 1 Maii sodalis NSDAP factus est. Cum anno 1936 terrae Germaniae libertatem omnino perdidissent, Krogmann nihil nisi magister civium fuit. Quem magistratum ad diem 3 Maii 1945 gessit, cum Britanni Hamburgum expugnarent. An Krogmann in fine belli Hamburgum urbem servavit, ne pugnis absurdis deleretur, saepe disputabatur. Carolo Kaufmann a Britannis in carcerem misso Krogmann ad 11 Maii senatum Hamburgi duxit. Eo die ipse incarceratus est[1].

Non prius quam anno 1948 libertatem recuperavit, in castris Biliveldae fuit. Tum societatem constructionem duxit, numquam postea rebus politicis studebat.

  1. Hartmut Hohlbein, Hamburg 1945, Kriegsende, Not und Neubeginn, Hamburgi 1985
  • Carolus Vincentius Krogmann: Geliebtes Hamburg. editio Christians, anno 1955.
  • Carolus Vincentius Krogmann: Bellevue. editio Christians, 1960 (Editio secunda anno 1963).
  • Carolus Vincentius Krogmann: Es ging um Deutschlands Zukunft. editio Druffel, Leoni am Starnberger See anno 1982. - ISBN 3-8061-0741-6