Castries
Locus: 14°1′0″N 60°59′0″W
Numerus incolarum: 70 000
Zona horaria: UTC-4, America/St_Lucia
Situs interretialis
Nomen officiale: Castries
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Castries[1] est urbs insulae Sanctae Luciae et caput civitatis liberae quae ex hac insula constituitur. Ibi homines 3 661 anno 2010 habitabant.[2]
Axioma urbis, e versu Vergiliano accommodatum, est "statio haud male fida carinis". Quae sententia e nomine portús emporiique antiquioris, videlicet La Carénage, suggesta est. Quod emporium a colonis Francicis anno 1650 ad litus septentrionale huius portús conditum est, duce cuiusdam de Rousselan, insula omni nuper a Societate Francica Indiarum Occidentalium(fr) colonis privatis vendita. Novum nomen Castries anno 1756[3] iuxta titulum nobilitatis datum est Caroli Eugenii de La Croix, marchionis de Castriis(en) ducis classium, qui titulus a Castriis Occitaniae derivatur.
Arx autem munita ad litus meridianum annis 1765-1769 iussu gubernatoris Micoud constructa est. Ad hunc locum urbs capitalis Castries remota est ibique etiam hodie floret.
![](https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/07/Castries_-_panoramio_-_patano_%282%29.jpg/220px-Castries_-_panoramio_-_patano_%282%29.jpg)
Theodericus Walcott poëta, Nobeliano Litteraturae Praemio laureatus, hic anno 1930 natus est.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Vb. adiect. "Castriensis", cf. "Archidioecesis Castriensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Ita de:wiki, aliis fontibus valde differentibus
- ↑ Ita en:wiki usque ad hanc editionem. Ibi denuo annus 1785 datur, certe per errorem
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Baedeker's Caribbean (Norvici: Jarrold, 1992) pp. 442-443
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![](https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/a5/View_of_Castries_Saint_Lucia_Day248bdriveb.jpg/390px-View_of_Castries_Saint_Lucia_Day248bdriveb.jpg)
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Castries spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 14°1′0″N 60°59′0″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon |
Ordine alphabetico enumeratae: Belmopanum • Castries • Dominicopolis • urbs Guatimalensis • Havana • Ima Tellus • Kingstown • Managua • Mexicopolis • Nassovia • Ottavia • urbs Panamensis • Pontipolis • Portus Hispaniae • Portus Principis • Regiopolis • Roseau • urbs Sancti Georgii • urbs Sancti Ioannis • urbs Sancti Iosephi • urbs Sancti Salvatoris • Tegucigalpa • Vasingtonia
Sub civitatum nominibus annexae: Antiqua et Barbuda • insulae Bahamenses • Barbata • Beliza • Canada • Civitates Foederatae Americae • Cuba • Dominica • res publica Dominicana • Granata • Guatimalia • Haitia • Honduria • Iamaica • Mexicum • Nicaragua • Costarica • Panama • Salvatoria • Sancta Lucia • Sanctus Christophorus et Nives • Sanctus Vincentius et Granatinae • Trinitas et Tabacum