(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Cephalopoda - Vicipaedia Jump to content

Cephalopoda

E Vicipaedia

Classis : Cephalopoda 
Cuvier, 1797
   
Subdivisiones: Ordines
Subclassis Nautiloidea

Subclassis †Ammonoidea

Subclassis Coleoidea

Cephalopoda (Cephalopus[1] -podis, n.) sunt classis biologica Molluscorum, quibus ambo latera aequalia sunt (sermone docto: symmetria bilatera, caput insigne, et bracchia tentaculave (quae se evolverunt ex pede mollusco solito, quod est hydrostata muscularis).

Huic classi sunt duae subclasses exstantes:

Cephalopodum species vivae sunt fere 786. Inter taxa exstincta sunt Ammonoidea (ammonitae) et Belemnoidea (belemnitae).

Omnibus mundi oceanis, omnibus altitudinibus inveniuntur cephalopoda. Nulla quidem aquam dulcem pati possunt, nonnulla aestuaria subsalsa tolerant.

Cephalopoda antiquis nota

[recensere | fontem recensere]

Haec cephalopoda apud scripta antiqua commemorantur:

Loligo vulgaris
  1. De difficultatibus cum hac figura, vide s.v. Disputatio:Gastropoda
  2. Nomen "teuthos" numquam Latine, apud Plinium haec nihil nisi lolligo: "Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo." —NH 9.45.84
  3. Plinii NH 9.47.88: "Inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens, ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. ita vadit alto Librunicarum gaudens imagine, si quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua."
  4. Aristotelis Historia Animalium, p. 525a ad finem: "Κかっぱαあるふぁὶ ἄλλος ἐνにゅー ὀστράκῳ οおみくろんοおみくろんνにゅー κοχλίας, ὃς οおみくろんκかっぱ ἐξέρχεται ἐκかっぱ τたうοおみくろんῦ ὀστράκου, ἀλらむだλらむだ’ ἔνεστιν ὥσπερ ὁ κοχλίας, κかっぱαあるふぁὶ ἔξくしーωおめが ἐνίοτε τたうὰς πλεκτάνας προτείνει." Et alius in testa qualem cochlia, qui non exit e testa, sed inest sicut cochlia, et foras interdum brachia protendit.

Nexus interni