Disputatio:Alexander Lukašenko
Appearance
Movi, sed ...
[fontem recensere]Ad similitudinem lemmatis movi, sed si rursus ad Alexander Łukašenka movere suadetur, non abnuo! Andrew Dalby (disputatio) 15:44, 16 Septembris 2014 (UTC)
- Secundum ISO, Belorussice Lukašenka, Russice Lukašenko. Fortasse nobis oportet scriptura Belorussica uti; ł autem Polonicam non congruentem censeo; solum in hoc alphabeto desueto apparuit. Fortasse Alexander noster Gerashchenko opinionem praebere vult? Lesgles (disputatio) 20:07, 17 Septembris 2014 (UTC)
- Lukašenko est translitteratio e linguis Russica et Ucrainica. Quia Lukašenko ipse ut plurimum Russice, non Albarussice, loquitur, et nomen familiae eius originem Ucrainicam habet, modum scribendi cum o finali praeferendum esse puto. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 16:05, 18 Septembris 2014 (UTC)