(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Disputatio Usoris:MARCVS - Vicipaedia Jump to content

Disputatio Usoris:MARCVS

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, MARCE!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 11:47, 6 Martii 2009 (UTC)[reply]

Ecce oportet te subsignare --~~~~ post verba tua in paginis disputationibus.--Rafaelgarcia 11:47, 6 Martii 2009 (UTC)[reply]
Denuo, mi Marce, hic tibi respondi! Andrew Dalby (disputatio) 13:30, 3 Maii 2013 (UTC)[reply]

Philippinae

[fontem recensere]

Emendationibus Philippinarum gratias tibi ago.Jondel (disputatio) 08:15, 30 Iunii 2013 (UTC)[reply]

Non est cur gratias agas, Jondel, libenter ea emendavi. MARCVS (disputatio) 09:56, 30 Iunii 2013 (UTC)[reply]
Nimirum. En. Licitum mihi dicam errores mea nimius multa sunt quibus caecus sum. Autem optime mihi videtur non nullo emendationes vel auxilia. Jondel (disputatio) 10:31, 30 Iunii 2013 (UTC)[reply]

Re vera commentationem de jeepney paene rescripsi, quia rem calleo :-) MARCVS (disputatio) 12:22, 30 Iunii 2013 (UTC)[reply]

Optime meritus de Vicipaedia es, Jondel, siquidem iam anno 2005 de Philippinis scripsisti. Puto de nominibus provinciarum urbiumque Philippinarum esse melius cogitandum. Magellanus autem mortuus est in insula Mactan, nec in Caebua ("Cebua") sicut Hofmannus in Lexico Universali asserit. Praeterea non intellexi id quod de "Pamantasan ng Lungsod ng Maynila" scriptum est in commentatione de Philippinis. MARCVS (disputatio) 12:41, 30 Iunii 2013 (UTC)[reply]

Ego plenus oblitus de hac re. Me paenitet. Nam, de Magellan iam satis emendata videtur(cum mortuo in litore mactan etc), tibi? De aliis, nominibus provinciarum, etc prorsus investigabo. Veniam tuam.Jondel (disputatio) 13:24, 13 Novembris 2013 (UTC)[reply]

Magis investigandum est, sed non est mihi nunc operae. Multa iam satis bene sunt emendata. Vale! MARCVS (disputatio) 03:25, 15 Novembris 2013 (UTC) Quod ad Magellani mentionem adtinet, satis mihi videtur commentatio emendata; ignoro tamen quomodo Latine Mactan dicatur, aut dici possit. MARCVS (disputatio) 13:15, 18 Novembris 2013 (UTC)[reply]

Bene. Mihi est investigandum ex nominibus scientificis (ex planta et animalis).Jondel (disputatio) 14:01, 18 Novembris 2013 (UTC)[reply]

Global account

[fontem recensere]

Hi MARCVS! As a Steward I'm involved in the upcoming unification of all accounts organized by the Wikimedia Foundation (see m:Single User Login finalisation announcement). By looking at your account, I realized that you don't have a global account yet. In order to secure your name, I recommend you to create such account on your own by submitting your password on Special:MergeAccount and unifying your local accounts. If you have any problems with doing that or further questions, please don't hesitate to contact me on my talk page. Cheers, —DerHexer (Disp.) 21:43, 16 Ianuarii 2015 (UTC)[reply]

Ave Marce, errorem emendavit b delevit Ciao--Helveticus montanus (disputatio) 04:19, 12 Octobris 2015 (UTC)[reply]

Optime! MARCVS (disputatio) 05:55, 12 Octobris 2015 (UTC)[reply]

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:47, 1 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]

Da veniam!

[fontem recensere]

Da veniam, mi Marce. Antehac ad quaestionem tuam non repondi. Vide nunc Disputatio Usoris:Andrew Dalby#"Latina"?. Quid censes? Andrew Dalby (disputatio) 14:47, 5 Novembris 2021 (UTC)[reply]