(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Ecclesia Syro-Malankara Orthodoxa - Vicipaedia Jump to content

Ecclesia Syro-Malankara Orthodoxa

E Vicipaedia
Cheria Pally (nova ecclesia) in Kottayam, Malabaria (1579)

Ecclesia Syro-Malankara Orthodoxa (Anglice: Malankara Orthodox Syrian Church) est ecclesia orthodoxa orientalis autocephala in India meridiana (imprimis in Malabaria), cui sunt usque ad 1 500 000 fidelium quaeque ad Christianos Sancti Thomae pertinet; quibusdam causis historicis non liturgiam Syro-Orientalem, sed ritum Antiochenum sive Syro-Occidentalem sequens, tamen patriarchae Antiocheno subiecta non est.

Haec ecclesia ab Malankara Syriaca Orthodoxa (quorum fideles etiam Iacobitae vocantur) distinguenda est, quae patriarcham Antiochenum ecclesiae caput agnoscit.

Christiani Sancti Thomae olim ad ecclesiam Syrorum Orientis pertinebant. Cum saeculo decimo sexto Lusitani Christianos Indiae ad ritum Latinum intrandum compellerent, maxima pars eorum archidiacono Thoma auctore sic dicto iure iurando crucis Coonan anno 1653 numquam se Lusitanos secuturos iuraverunt. Qui Thomam secuti iuraverunt, ecclesiam Malancaram condiderunt. Archidiaconus Thomas coniunctionem cum Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum quaesivit et paulatim liturgiam Syro-Occidentalem introduxit. Annis labentibus autem controversiis ortis pars fidelium segregavit hodiernam ecclesiam Syro-Malankaram Orthodoxam formans.


Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Karl Pinggéra (2010): Die Kirchen der syrisch-orthodoxen Tradition, in: Die altorientalischen Kirchen. Glaube und Geschichte. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae, p. 77–88. ISBN 978-3-534-22052-6.

  • 1912–1914 Basilius Paulose I.
  • 1925–1928 Basilius Geevarghese I.
  • 1929–1964 Basilius Geevarghese II.
  • 1964–1975 Basilius Augen I.
  • 1975–1991 Basilius Marthoma Mathaeus I.
  • 1991–2005 Moran Mar Basilius Marthoma Mathaeus II.
  • 2005–2010 Basilius Marthoma Didymus I.
  • 2010– Basilius Marthoma Paulose II.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]