Eduardus Firpo
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Eduardus Firpo (Italice Edoardo Firpo; Ligustice Doardo Firpo ; Genuae natus die 20 Aprilis anni 1889; ibidem die 10 Februarii 1957 mortuus) fuit poëta in lingua Ligustica carmina pangens, pictor necnon egregius fascismi adversator, qui hac de causa Bello Orbis Terrarum Secundo exeunte in carcerem conditus atque deportatione damnatus est, sed brevi postea liberatus. De tempore deportationis suae diarium scripsit. Poëmatibus et picturis suis saepe Liguriae montes, rura, mare descripsit. Fama Eduardi Firpo, inter optimos linguae Ligusticae poëtas numerati, maximam partem post mortem eius crevit.