(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Flora MacDonald - Vicipaedia Jump to content

Flora MacDonald

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Flora MacDonald
Res apud Vicidata repertae:
Flora MacDonald: imago
Flora MacDonald: imago
Nativitas: 3 Iunii 1926; North Sydney
Obitus: 26 Iulii 2015; Ottava
Patria: Canada
Nomen nativum: Flora Isabel MacDonald

Flora MacDonald (in oppido North Sydney Novae Scotiae nata die 3 Iunii 1926; Ottavae mortua die 26 Iulii 2015) fuit politica Canadae atque prima mulierum quae ministra a rebus externis huic civitati meruerit.

E stirpe Scotico orta, Flora MacDonald a secretis meruit apud factionem conservativam Canadensem. Anno 1972 et usque in annum 1988 ad Parlamentum Canadense legata est. Anno 1976 munus ducis huius factionis frustra petivit. Socia nihilominus victoris Iosephi Clark facta, ab eo, primo ministro anno 1979 electo, in officium ministri rerum externarum promota est. Die 18 Februarii 1980, comitiis rursus habitis, demissa est. Inter annos 1984 et 1988, primo ministro Briano Mulroney, ministra laboris et mox communicationis meruit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]