(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Fridericus Rosen - Vicipaedia Jump to content

Fridericus Rosen

E Vicipaedia
Fridericus Rosen, 1910

Fridericus (Friedrich) Rosen (natus 30 Augusti 1856 Lipsiae, mortuus 27 Novembris 1935 Pechini) legatus Germaniae et vir publicus nullius factionis fuit.

Avus eius cancellarius Principatus Lippiae, pater consul Borussiae Hierosolymis erat, ubi Fridericus educatus est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Iam puer quattuor linguas (Theodicsam, Anglicam, Arabicam, Turcicam) edidicit et linguis orientis atque recentioribus Berolini, Lipsiae, Goettingae atque Lutetiae studebat, tum magister privatus Londinii aliquamdiu laboravit. Deinde ab anno 1887 linguas Linguam Persicam modernam et Urdu Berolini docebat. Anno 1890 autem legatus fieri petebat. Laborabat in legatione Germaniae Beryti et Teherani. Anno 1898 legationem Germaniae Bagdati instituit, deinde ut pater Hierosolymis consul laboravit. Anno 1900 in Magistratum Externarum Rerum Berolinum revertebat. Anno 1904/1905 legatus Aethiopiam adiit, deinde consul Tingis fuit. Ab anno 1910 ad 1912 Bucurestae, ab anno 1912 ad 1916 Olisipone fuit, dum Germania Lusitaniae bellum indixit. Rosen in patriam rediit et eodem anno legatus Hagae factus est. Ibi et post primum bellum mundanum Gulielmum II imperator in exilio viventem adiit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

10 Maii 1921 Administer Imperii Rerum Exterarum in consilio ministrorum Wirth I nominatus est, sed iam 22 Octobris 1921 a magistratu se recessit, quod alligati belli reparationes maximas a Germania postulaverant.

Post cursum honorum

[recensere | fontem recensere]

Rosen, postquam a ministri officio se abdicaverat, iterum litteris orientalibus se dedit. Cum nazistae Germaniae rerum potiti essent, Rosen, cuius maiores Iudaici fuerunt, vexatus est. Anno 1935 Pechinum iter fecit, ut filium, qui ibi in legatione laborabat, adiret. Ibi casu fracto crure mortuus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Omar Khayyam: Vierzeiler (Rubāʿīyāt) übersetzt von Friedrich Rosen mit Miniaturen von Hossein Behzad. Epubli, Berlin 2010. ISBN 978-3-86931-622-2 Details

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


Ministri Exterarum Rerum Imperii Germanici

Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hermannus Müller (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gualtherius Rathenau (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Fridericus de Rosenberg (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Brüning (Centrum) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Arthurus Seyß-Inquart (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk

Consilium Ministrorum Wirth I (10 Maii 1921 - 21 Octobris 1921)

Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Georgius Gradnauer (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Robertus Schmidt (SPD) | Andreas Hermes (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Gualtherius Rathenau (nullius factionis)