Gedeon
Gedeon (cognomine Ierobbaal) est iudex in Thanach vel Vetere Testamento, de quo in Libro Iudicum 6,11–8,35 narratur.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen Gedeon (Hebraice גִּדְעוֹן gid’ōn) a radice גדע gd‘ „(aliquid) abscidere“ deductum est. Inde „lignator“ vel „eversor" verti possit. In Iud 6,32 Gedeon Ierobbaal (Hebraice: יְרֻבַּעַל) congnominatus est. Hoc nomen ex verbo rbb „frequentes esse“ et nomine divino Baal compositum est Baal magnum esse significans. Iud 6,32 autem nomen alio modo interpretatur: "Certet contra eum Baal, quia destruxit altare eius".
Narratio biblica
[recensere | fontem recensere]Gedeon a Deo JVWH per angelum vocatus est, ut Israëlitas a iugo Madianitarum vindicaret. Gedeon, postquam illum angelum Dei esse cognovit, altare Baal delevit, ut angelus iusserat, et viros ad pugnandum convocavit. Antequam autem Madianitas aggressus est, signum Dei postulavit (Iud 6,36-38): :36 Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, :37 ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel. :38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere concham rore complevit.
Ne Israelitae opinarentur victoriam futuram ab ipsis victam esse (ne glorietur contra me Israel et dicat: Meis viribus liberatus sum, Iud 7,2) Deus omnes "formidulosos et timidos" domos mitti iussit. Iterum numerum militum, postquam ad flumen venerunt, minui iussit (Iud 7,5-6): Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os proiciente aquas lambuerant, trecenti viri. Cum his trecentis denique noctu castra Madianitarum aggressus et victoriam adeptus est.
Madianitis victis Gedeon munus regis reiecit, sed ex auro praedae Ephod, quod dicitur, confecit, quod idolon fuisse videtur, nam dicitur (Iud 8,27): Fornicatus est omnis Israel in eo (i.e. ephod), et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
Gedeon septuagenarius in "civitate Ephra", urbe patria sua, mortuus est. Eo mortuo veneratio Baal dei firmior esse coepit (Iud 8,32–33). Filius eius Abimelech regnum vi obtinuit (Iud 9).
Vide etiam
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Martin Mulzer (2006 s.). Gideon / Jerubbaal. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae.
- Sigrid Epp / Sibylle Appuhn-Radtke (2016). Gideon. In: Reallexikon zur Deutschen Kunstgeschichte (RDK Labor).
Weblinks
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gedeon spectant. |