Gundisalvus Fernández de Oviedo y Valdés
Gundisalvus, vulgo Gonzalo Fernández de Oviedo y Valdés (Matriti mense Augusto 1478 natus; mortuus anno 1557), fuit colonus scriptorque Hispanus. Libri Dela natural hystoria delas Indias (1526) et La historia general delas Indias (1535), mox in alias linguas versi, divisiones constituunt operis principalis Gundisalvi de Oviedo, cuius pars magna non ante annum 1851 divulgata erit.
Ab anno aetatis quattuordecimo apud aulam regum catholicorum Ferdinandi et Isabellae educatus est. Fodinis aureis insulae Hispaniolae anno 1514 praepositus est. His annis mythistoriam componebat, quae anno 1519 titulo Libro del muy esforzado e invencible caballero Don Claribalte, duci Calabriae Ferdinando dicata, Valentiae edita erit. Anno 1523 in Hispaniam reditus historiographus Indiarum Occidentalium creatus est.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1519 : Libro del muy esforzado e invencible caballero Don Claribalte
- 1526 : Dela natural hystoria delas Indias. Toleti; Textus; textus apud Internet Archive; textus apud Bibliothecam Huntingtonianam
- 1535 : La historia general delas Indias Textus
- 1851-1855 : José Amador de los Ríos, ed., Historia general y natural de las Indias, islas y tierra-firme del mar Océano. 4 voll. Matriti: Real Academia de la Historia, 1851-1855 Pars 1 Pars 2 vol. 1 pars 2 vol. 2 Pars 3
- 1880 : Las quinquagenas de la nobleza de España
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Jesús Carrillo, "The 'Historia General y Natural de las Indias' by Gonzalo Fernández de Oviedo" in Huntington Library Quarterly vol. 65 (2002) pp. 321–344 JSTOR
- Kathleen Ann Myers; Nina M. Scott, ed., Fernández de Oviedo's chronicle of America: a new history for a New World. Austinopoli: University of Texas Press, 2007. ISBN 978-0-292-79502-0
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Manuscriptum Natural y General Hystoria de las Indias (1539/1548) apud Bibliothecam Huntingtonianam