Hippodamia
In mythologia Graeca Hippodamia fuit filia Pisanorum regis in Elide, Oenomai, qui oraculo monitus mortem a genero caveret procis formosae filiae legem imposuerat ut secum quadrigarum velocitate certarent atque praemium victoriae Hippodamiam coniugem referrent, si vero inferiores fuissent, mortem. Atque rex Aquilone velocioribus equis semper vincebat donec Pelops, Tantali filius, ex Asia venit atque per fraudem corrupto auriga Hippodamia potiri potuit. Quae multos liberos ei peperit quorum notissimi sunt Atreus et Thyestes, fratres invicem inimici qui semifratrem Chrysippum necarunt.
Certamen Pelopis et Oenomai in Iovis Olympici templi fastigio frontali sculptum erat[1], quia velut praeludium bigarum certaminum ludis Olympicis habitorum putabatur. Praeterea Olympiae mulieres heroico cultu Hippodamiam honorabant cui quotannis certo die sacrificabant. Ossa eius ex Argolide, ubi fatum obierat iram Pelopis ob Chrysippi caedem fugiens, illuc reportasse ex oraculo dicebant[2].
Nomen Hippodamia idem Graece valebat atque Latine "equorum domitrix", quia multi Elidis incolae equos alere solebant.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pausanias V.10.6-7. "Restauration des frontons d'Olympie", Revue archéologique, 1889/7.
- ↑ Pausanias VI.20.7.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Hyginus mythographus Fabulae 84 et 85.
- Nicolaus Damascenus, Historiarum fragmentum 10
- Pausanias libro octavo Descriptionis Graeciae, 14.10-12 necnon cap. 20 et libro quinto 1.6-8 et 10.6-7 et 14.6 et 17.7 necnon libro sexto 21.9–11.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Pierre Cuvelier, Le mythe de Pélops et d'Hippodamie en Grèce ancienne : cultes, images, discours, 2012 (dissertatio academica).
- William Hansen, "The Winning of Hippodameia", Transactions of the American Philological Association, 2000ː 19-40