(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Impi - Vicipaedia Jump to content

Impi

E Vicipaedia
Impi, bellator Zuluanus.
1 hostes sunt, 2 "corna" sunt, 3 "pectus" est et 4 "renes" sunt
Instructio cornuum bubali: A, hostes; B, cornua; C, thorax; D, renes.

Impi (vocabulum Zuluanum, 'proelium', 'bellum', 'copias' significans) erant milites exercitus Zuluani, a rege Shaka Zuluano creati.[1] Legio militum qui impi erant Zuluanice Ibutho appellatur.[2] Impi praeclara instructione cornuum bubali (vulgo impondo zankomo 'cornua bestiae') contra hostes utebantur.[1]

Primum telum exercitus Zuluani fuit ipapa, nomen onomatopoetium, ex sono teli in aëre iacti appellatum. Shaka Zuluanus hanc assagaiam mutavit et novum telum creavit. Nova assagaia (Zuluane iklwa) et telum sunt arma principalia impi, cum scutum ngunicum vel isihlangu armamentum pro defensione esset. Aliud scutum Zuluanum est umbumbuluzo, scuto ngunico minus. Scuta Zuluana ex corio vaccarum fiunt.

  1. 1.0 1.1 Vide vocem Impi apud Encyclopedia Britannica.
  2. Vide hic.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Barthorp, Michael (2002). The Zulu War: Isandhlwana to Ulundi. Weidenfeld & Nicolson.
  • Colenso, Frances E. (1880). History of the Zulu War and Its Origin. Assisted by Edward Durnford. London: Chapman & Hall.
  • Knight, Ian. Brave Men's Blood, London, 1990.
  • Knight, Ian. The Zulus.
  • Knight, Ian. Anatomy of the Zulu Army.
  • Knight, Ian (2002). Isandlwana 1879: The Great Zulu Victory. Osprey.
  • Lock, Ron; Peter Quantrill (2002). Zulu Victory: The Epic of Isandlwana and the Cover-up. Johannesburg & Cape Town: Jonathan Ball Publishers.
  • Morris, Donald R. (1998). The Washing of the Spears. Da Capo Press.

Nexus interni