Iohannes Boccacius
Obitus: 21 Decembris 1375; Certaltus
Patria: Respublica Florentina
Memoria
Iohannes Boccacius[1] (natus Certalti die 16 Iunii 1313; ibi mortuus die 21 Decembris 1375) fuit scriptor poetaque Italus, et amicus correspondensque Petrarcae, praeclari Renovationis humanistici, qui tanta opera singularia quanta Decameron, De claris mulieribus, carmina in lingua Italiana, et orationem in lingua Latina scripsit. Boccacius est vehementer singularis propter dialogos, quibus verisimilitudinem paene omnium aequalium superare dicitur. Habetur primus scriptor qui novellas pepigit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Quo tempore is natus sit, incertum est; alii, qui res gestas narrant, dicunt eum Lutetiae natum esse et matrem eius a Lutetia esse, sed alii fabulam increpant eorum novissimorum qui res gestas narrant. Fieri potest in Etruria, si accidit ut scriptores hanc scribant, haud scio an Certalti, qui oppidum patris fuit, natus sit. Filius mercatoris Florentini mulierisque nunc ignotae fortasse fuit.
Adulescens
[recensere | fontem recensere]Boccacius in Florentia adoluit, ubi pater Coetui Vatium operam suam locavit et anno 1320 Margaritam Mardoli, familiae praeclarae, in matrimonium duxit. Boccacius creditur a Iohanne Mazzuoli, qui eum operis Dantis Alagherii introduxit, didicisse primas litteras. Anno 1326, Boccacius Neapolim comitatus est patrem, praepositum argentariae Neapolitanae, cui is addictus est, sed ingenium artificio non habuit. Boccacius patri tandem persuasit ut legum Studio in urbe operam daret. Sex annos ibi Boccacius iuri canonico operam dedit. Tum inde litteris et physicae sibi consuluit.
Pater decem annis ab anno 1330 Boccacium nobilibus et regiae, impulsae a Gallicis, Roberti Prudentis, Regis Neapolis, commendavit. Eo tempore filiam Roberti Prudentis, quae persona Fiammettae in multis fabulis Boccacii immortali gloria adficitur, adamavit. Boccacius Nicholaum Acciaioli Florentinum amicorum in numero habuit, quod per auctoritate procurationis Nicholai Boccacio profuit.
Boccaccius videtur legibus nihilo magis quam in argentaria locans operam suam fruitus esse, sed ad artes concessit ita ut occasioni late operam dederit et viros eruditos amicorum in numero habuerit. Auctoritates novae Paulum Perugiae (curatorem et scriptorem fabularum comportatorum, Collectiones), humanistici Barbatum Sulmonae et Ioannem Barrili, et Dionysium, theologum oppidi Sepulcri Sancti comprehenderunt.
His annis prima scripta composuit, lingua Italiana utens: carmina et mythistorias, quibus fabulas antiquorum temporum cum suae vitae facta miscere potuit.
Iuvenis
[recensere | fontem recensere]Anno 1340 ob argentariae societatis difficultates Florentiam redire coactus est, sed semper Neapolis meminit. Apud nonnullos dominos Italiae septemtrionalis officia petivit, sed frustra. Florentia eum nuntium misit ad imperatorem Ludovicum Bavaricum et ad pontificem Innocentium IV Avenione sedentem. Florentiae vixit cum pestilentia annis 1348-1350 eam vastavit.
Senex
[recensere | fontem recensere]Iam declinante aetate, Boccacius animum ad religionem advertit, et anno 1360 clericus factus est a pontifice. Amicitia cum Petrarcha usus est; eum magistrum humanarum litterarum et moralium studiorum duxit. Annis 1365-1374 Florentiae admiratione affectus est a primis Renovationis litterarum eruditis. Commentarios de Dantis Alagherii Divina Comedia publice pronuntiavit.
Super tumulum voluit inscribi haec verba: Studium fuit alma poësis.
Opera
[recensere | fontem recensere]- De Casibus Virorum Illustrium
- De Claris Mulieribus
- De montibus, sylvis, fontibus, lacubus, fluminibus, stagnis, seu paludibus, de nominibus maris
- Decameron
- Genealogiae deorum gentilium[2]
- Scripta minora: eclogae, epistolae etc.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑
- 1472, Genealogie deorum gentilium ad Vgonem inclytum Hierusalẽ & Cypri regem secundum Iohannem Boccatiũ de certaldo liber primus
- 1473, Liber Johãnis Boccacij de Certaldo De de montibus: syluis: fontibus: lacubus: fluminibus: stagnis: seu paludibus: de nominibus maris:
- ca. 1500, nomisma Bocatii (imago): "IOHES·BOCAT IVS·FLORẼT"
- 1503, inscriptio coenotaphii Boccaccii (imago): "IOANNIS BOCCACCII POETÆ LEPIDISSIMI..."
- 1597—99, Theodori de Bry Ioannes Boccatius de Cetaldo (Imago)
- Ante saec. 18, IOANNES·BOCCATIVS (imago)
- ↑ Vel hoc