(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Liber linteus Zagrabiensis - Vicipaedia Jump to content

Liber linteus Zagrabiensis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Liber linteus Zagrabiensis
Mumia (olim in libro linteo involuta) apud Museum Archaeologicum Zagrabiense

Liber linteus Zagrabiensis sive Liber Agramensis omnium textuum Etruscorum servatorum longissimus est. Est solus liber linteis scriptus e temporibus antiquis nobis cognitus. Textus magna pars usque hodie minime interpretatur, lingua Etrusca etiam hodie pessime cognita, sed calendarium rituale religionis Etruscae praebere satis liquet. Lintea huius libri postea in Aegypto ad mumiam mulieris involvendam usa sunt. Mumia ipsa cum linteis evolutis hodie in Museo Archaeologico Zagrabiensi servatur.

Mumia anno 1848 a Michaele Barić peregrinatore Alexandriae empta est; anno 1867 a fratre Elia Barić Instituto Civico Croatico Slavonico et Dalmatico Zagrabiae data est. Litteras linteis scriptas Iacobus Krall Vindobonensis anno 1891 Etruscas esse recognovit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • L. B. van der Meer, Liber linteus zagrabiensis: the Linen Book of Zagreb. A comment on the longest Etruscan text. Lovanii, 2007
  • Nancy Thomson de Grummond, Erika Simon, The Religion of the Etruscans (Austin: University of Texas Press, 2006. ISBN 0-292-70687-1) p. 10 Paginae selectae