Ludovicus Boccherini
Ludovicus vulgo Luigi Boccherini (Lucae, 19 Februarii 1743; Matriti, 28 Maii 1805) fuit compositor Italicus Aetatis Classicae. Eius compositio clarissima est Humoresque, quae adhuc saepe auditur.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filius panduristae a regente musicae cathedralis ad Sanctum Martinum Vanucci in violoncello eruditus est. Cum diu Romae scientias perfecisset cum violonista Philippo Manfredi lustrationem variis in terris fecit e.g. anno 1768 Lutetiam ubi compositiones fidicinibus exaratas primo praesentans auditorium valde excitavit. Anno 1769 autem Madritum petivit et in capellam principis Ludovici Antonii Iacobi intravit; Ludovico mortuo anno 1785 ut musicographus aulicus institutus est. Identidem rex Fredericus Gulielmus II, qui ipse violoncello bene canebat, eum Berolinum invitabat munere compositoris aulici; salarium autem post mortem regis (1797) non iam concessum est. Eodem tempore calumniis violonistae Caietani Brunetti munus Hispanicum amisisse videtur, ut in paupertate vitam degere deberet.
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]Tamquam compositor Boccherini homo extraordinarius erat, cuius momentum grande ab historicis musicae vix honoratum est. Genere proprio molliore sed eleganti Ioannem Stamitz, musicae cameralis recentioris creatorem, sequebatur. Inde a principio in operibus statim talem volubilitatem habilitatemque ostendit qualem e.g. Iosephus Haydn sensim elaborare debuit. Praeter opera pro instrumentis chordatis (quadricinia; quinque canentibus partim cum duabus violis cruralibus partim cum duobus violoncellis; tribus canentibus; quinque canentibus cum tibia vasca et lituo Gallico; sex canentibus; octo canentibus) et opera pro clavichordio auribus beneficium magnum apportabat musica cameralis elegantissima. In conficiendis symphoniis, orchestralibus, concentibus, ecclesiasticis ingenium paulo minus habuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, editio tertia, Saraviponte, p. 147
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Babette Kaiserkern: Luigi Boccherini. Leben und Werk. Musica amorosa. Weimarer Verlagsgesellschaft, Wiesbaden 2014. Recensio Petri Sühring: info-netz-musik., 2014
- Christian Speck (ed.): Luigi Boccherini Opera Omnia. 45 Bände. Ut Orpheus Edizioni, Bononiae, 2005–
- Christian Speck (ed.): Boccherini Studies. Ut Orpheus Edizioni, Bononiae 2007–
- Elisabeth Le Guin: Boccherini’s Body. An Essay in Carnal Musicology. University of California Press, Berkeley 2006, ISBN 0-520-24017-0.
- L. Picquot: Notice sur la vie et les ouvrages de Luigi Boccherini, suivi du catalogue raisonné de toutes ses oeuvres, tant publiées qu’inédits. Philipp, Lutetiae 1851
- Ludwig Finscher: Studien zur Geschichte des Streichquartetts. Band 1: Die Entstehung des klassischen Streichquartetts. Von den Vorformen bis zur Grundlegung durch Joseph Haydn. Bärenreiter, Casellae 1974, ISBN 3-7618-0419-9.
- Marco Mangani: Luigi Boccherini. L’epos, Panormi 2005, ISBN 88-8302-289-0.
- Remigio Coli: Luigi Boccherini. La vita e le opere, Maria Pacini Fazzi Editore: Lucae 2005, ISBN 88-7246-679-2.
- Yves Gérard: Thematic, Bibliographical and Critical Catalogue of the Works of Luigi Boccherini, transl. by A. Mayor. Oxford University Press, Londinii 1969
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Boccherini spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Centro Studi Opera Omnia Luigi Boccherini
- Centro Studi Luigi Boccherini
- Asociación Luigi Boccherini
- filomusica.com
- Demetrius Markevitch deplangens negligentiam in studiis de Boccherini
- Operum omnium elenchus
- Operum omnium elenchus alter
- Exemplo audiendo, Agrami 2009 (Vimeo, 5:55 minutas)
- Criticae de Boccherini annis inter 1776 et 1847
- Hildburg Heider: 19.02.1743 - Geburtstag des Komponisten Luigi Boccherini, emissio radiophonica apud WDR/Germania, 19.2.2013