(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Malietoa Tanumafili II - Vicipaedia Jump to content

Malietoa Tanumafili II

E Vicipaedia

Malietoa Tanumafili II (19132007), GCMG, CBE, stirps gentis regiae Samoae, fuit princeps Malietoa (post 1939) et caput civitatis Samoae (Samoane O le Ao o le Malo) ab anno 1962 ad mortem.[1] Tempore mortis, fuit maxime senex caput civitatis in totius orbe terrarum.

Malietoa Tanumafili II natus est die 4 Ianuarii 1913. primus filius et tertius liber principis Malietoae Tanumafili I et sponsae Momoe Lupeuluiva Meleisea. Scholam Sancti Stephani prope Aucopoli in Nova Zelandia frequentavit. Patre mortuo, Malietoam, titulum gentilem, accepit.

Die 1 Ianuarii 1962, cum Samoa libertatem assecuta est, ille et princeps Tupua Tamasese Mea'ole capita civitatis coniunctim creati sunt. Tupua autem die 5 Aprilis 1963 obito, Malietoa solum regnavit.

Malietoa Tanumafili II fuit socius religionis Bahá'í, cuius templum domesticum, Domum Baha'i appellatum, Tiapapatae in vico prope Apiam anno 1984 dedicavit.[2]

Malietoa Tanumafili II diem supremum obiit pneumoniae tempore 6:45 post meridiem die Veneris 11 Maii 2007 in Valetudinario Nationali "Tupua Tamasese Meaole" Moto'otuae in vico prope Apiam.[3][4]

Quattuor liberi ei supersunt: duae filiae et duo filii. Lili Tunu sponsa obiit anno 1986. Prior sponsa fuerat Tuala Falenaoti Tiresa Malietoa.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]