(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Mimidae - Vicipaedia Jump to content

Mimidae

E Vicipaedia

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Infraordo : Muscicapoidea 
Familia : Mimidae 
Bonaparte, 1853

Mimidae sunt familia avium passeriformium Mundi Novi quae Toxostomata et socios, Mimos et socios, Cinclocerthias, ac Dumetellas et Melanoptilas comprehendit. Ut nomen significat, hae aves vocalizatione innotescunt, praecipue per facultatem nonnullarum specierum imitationis variarum avium aliorumque sonorum foris auditorum.

Sunt plus quam triginta species mimidarum in generibus duobus maioribus et decem fere minoribus vel monotypicis descriptae. Aspectu sordido et fuliginoso videri solent, quamquam nonnullae sunt atrae vel griseae, et multis quidem sunt irides rubrae, flavae, vel albae. Variant a 20 ad 33 centimeta longae, et a 36 ad 56 grammata ponderis.[1] Multis mimidis est exemplar turdidarum aliquantulum simile: supra fuscum, infra pallidum lineis obscuris aut maculis praeditum. Caudae longiores caudis turdidarum (vel maiorum troglodytidarum, quibus praeterea similes sunt), et rostra longiora sunt, in multis speciebus deorsum incurvantia.[2]

Nexus interni

  1. McClure 1991: 183–84.
  2. Clement et Perrins 2003.
  3. American Ornithologists' Union, "Changes since 1 March 2005"
  4. Libri titulus Mimum polyglottos, avem Americae Septentrionalis, commemorat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Barber, Brian R., Juan E. Martínez-Gómez, et A. Townsend Peterson. 2004. Systematic position of the Socorro mockingbird Mimodes graysoni. Journal of Avian Biology 35: 195–98. doi:10.1111/j.0908-8857.2004.03233.x.
  • Clement, Peter, et Christopher Perrins. 2003. Mockingbirds. The Firefly Encyclopedia of Birds, ed. Christopher Perrins, 534–35. Firefly Books. ISBN 1552977773.
  • Curry, Robert L. 2003. Darwin and the mockingbirds of Galápagos.
  • Hunt, Jeffrey S., Eldredge Bermingham, et Robert E. Ricklefs. 2001. Molecular systematics and biogeography of Antillean thrashers, tremblers, and mockingbirds (Aves: Mimidae). Auk 118 (1): 35–55. doi:10.1642/0004-8038(2001)118[0035:MSABOA]2.0.CO;2.
  • McClure, H. Elliott. 1991. In Encyclopaedia of Animals: Birds, ed. Joseph Forshaw, 183–84. Londinii: Merehurst Press. ISBN 1853911860.
  • Sibley, Charles Gald, et Burt L. Monroe, Jr. 1990. Distribution and taxonomy of the birds of the world: A Study in Molecular Evolution. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. ISBN 0300049692.
  • Zuccon, Dario, Anne Cibois, Eric Pasquet, et Per G. P. Ericson. 2006. Nuclear and mitochondrial sequence data reveal the major lineages of starlings, mynas and related taxa. Molecular Phylogenetics and Evolution 41 (2): 333–44. doi:10.1016/j.ympev.2006.05.007. PMID 16806992.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide "mimidas" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad mimidas spectant.