(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Naucratis - Vicipaedia Jump to content

Naucratis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Fossio archaeologica apud Naucratim

Naucratis (-is f.; Graece Ναύκρατις -εως) erat emporium Graecum in Aegypto antiqua, quae iacebat in regione triangula fluminis Nili 'delta' vocata ad ramum occidentalem Canopicum dictum. Naucratis septimo saeculo a.C.n., Psammeticho I rege, a Milesiis condita est[1]. Sub regno Ptolemaeorum Naucratis libertate fruebatur.

Diu solus portus Aegyptiacus alienigenis apertus fuit ubi Graeci papyrum, linum, frumentum emebant vinum et oleum et vasa fictilia vendebant. Graeci primum ut mercennarii in Aegypto consederant ː nam tempore quo Psammetichus I tutelam Assyriorum reicere volebat Ionios et Carios milites legere per regem Lydiorum Gygen ei licuit. Pharao gratiam agens mox privilegia multa ad commercium maritimum spectantia Graecis concessit, a successoribus et aliis et in primis ab Amosi II confirmata. Nam Graecis magistratus sibi eligere et templa quibus suos deos colerent aedificare licebat.

Qui ibi nati sint

[recensere | fontem recensere]
Delta Nili et Naucratis ad ramum Canopicum posita

Nonnulli eruditi Naucrati nati sunt, inter quos:

  1. Sic Strabo. Archaeologi praesentiam Graecorum septimo saeculo confirmant. At Herodotus templa a variis civitatibus Graecis in urbe consecrata describit.
  2. Philostratus, Vitae sophistarum 2.12 592-3
  3. Suda s.v. Athenaios

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]