(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Neith - Vicipaedia Jump to content

Neith

E Vicipaedia
Neith in Luxor Thebarum depicta.
Neith
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
n
t
R24B2
Translitteratio nỉ.t, n.t

Nēïth,[1] dea Aegyptia, psychopompa, bellicae, venaticae, textrinae artium patrona, et urbis Sais, Mater Suchi i Phre. Aegyptii eam arcu et sagittis armatam depingebant, sive iaculo hamato. Rogante Mendete bello inter Horum et Seth de Aegypti regno accipiendo intercessit; favit Horo. Maximum eius templum in urbe Sai colebatur ubi magnae feriae ab Herodoto descriptae in eius honorem qiotannis celebrabantur.

Habebatur eadem esse ac Minerva/Athena[2]. Apud Aegyptios, nonnumquam et Nepthydi et Anucidi adsimilabatur.

  1. Platonis Timaeus, 21E: “Ἔστιν τις κかっぱαあるふぁτたうΑあるふぁἴγυπτον,” ἦ δでるた’ ὅς, “ἐνにゅー τたうῷ Δέλτα, πぱいεいぷしろんρろーὶ ὃνにゅー κかっぱαあるふぁτたうὰ κορυφὴνにゅー σχίζεται τたうτたうοおみくろんῦ Νείλου ῥεいぷしろんμみゅーαあるふぁ Σαϊτικὸς ἐπικαλούμενος νομός, τούτου δでるたτたうοおみくろんῦ νομοῦ μεγίστη πόλις Σάις—ὅθしーたεいぷしろんνにゅー δでるたκかっぱαあるふぁὶ Ἄμασις ἦνにゅー ὁ βασιλεύς—οおみくろんἷς τたうῆς πόλεως θしーたεいぷしろんὸς ἀρχηγός τίς ἐστιν, Αあるふぁἰγυπτιστὶ μみゅーνにゅー τたうοおみくろんὔνομα Νηίθ, Ἑλληνιστὶ δέ, ὡς ὁ ἐκείνων λόγος, Ἀθしーたηいーたνにゅーᾶ· μάλα δでるたὲ φιλαθήναιοι καί τたうιいおたνにゅーαあるふぁ τρόπον οおみくろんκかっぱεいぷしろんοおみくろんιいおた τたうνにゅーδでるたεいぷしろんἶναί φふぁいαあるふぁσしぐまιいおたνにゅー. "'Est quidam in Aegypto inferiore," inquit, "in Delta, circa quam de summo finditur Nili flumen, Saiticus dictus nomos. Huius autem nomi maxima civitas Sais—unde quidem et Amasis erat rex—quibus civitatis dea conditrix quedam est, Aegyptie quidem nomine Neith, Graece autem, secundum eorum verbum, Athena. Valde autem Athenensium amatores et quodam modo cognatos eorum esse aiunt."
  2. Herodotus, Euterpia 59. Cicero, De natura deorum III.59 qui eam "secundam Minervam" facit.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Neith spectant.