(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Oratio Iesu - Vicipaedia Jump to content

Oratio Iesu

E Vicipaedia

Oratio Iesu (Graece ἡ προσευχὴ τたうοおみくろんῦ Ιησοῦ) est oratio ad Iesum in ecclesiis orientalibus usitata. Quamquam variae sunt versiones, forma communis Graeca est:

Κύριε Ἰησοῦ Χριστέ, Υうぷしろんἱὲ τたうοおみくろんῦ Θεοῦ, ἐλέησόν μみゅーεいぷしろん τたうνにゅー ἁμαρτωλόν.

Quae Latine reddi potest:

Domine Iesu Christe, Fili Dei, miserere mei peccatoris.

Oratio in traditione hesychasmo ab auctoribus Φιλοκαλίας laudatur et saepe ab ascetis continenter recitatur; quae recitatio ad veram orationem cordis ducere putatur.

Oratio Iesu etiam in Catechismo Catholicae Ecclesiae commemoratur:

435 Nomen Iesu in corde est orationis christianae. Omnes liturgicae orationes formula concluduntur: « per Dominum nostrum Iesum Christum ». Oratio « Ave Maria » culminat verbis: « Et benedictus fructus ventris tui, Iesus ». Orientalis oratio cordis, « oratio Iesu » appellata, dicit: « Iesu Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei peccatoris ». Plures christiani moriuntur solum verbum « Iesu », sicut sancta Ioanna de Arco, habentes in ore.[1]

Nexus interni

  1. Catechismus Catholicae Ecclesiae, editio typica (1997), numerus 435.