(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Poduca - Vicipaedia Jump to content

Poduca

E Vicipaedia
Ruinae urbis Poducae (Arikamedu)

Poduca (cf. nomen Tamulicum urbis adiacentis புதுச்சேரி Putuccēri) hodie vulgo Arikamedu est situs archaeologicus Indiae meridianae ad litus Oceani Indici iacens. Urbs fuit et emporium, inter saecula II a.C.n. et II p.C.n. florens et a mercatoribus Graecoromanis frequentata. Commercium Poducae emporiorumque propinquorum sic in Periplo maris Erythraei describitur:

Inter emporia horum locorum et navium stationes, in quas a Limyrice et a borea navigantes appellunt, insigniora hoc se ordine excipiunt: primum Camara, tum Poduca, dein Sopatma. Propria horum locorum sunt navigia, quae usque ad Limyricen litus legere solent; alia rursus e maximis naviculis uniligneis invicem colligatis vocantur sangara; ea denique quae in Chrysen et ad Gangem traiiciunt maxima, colandiophonta vocantur. Importantur in haec loca quaecunque in Limyricen negotiandi causa mittuntur, et omnes fere species quovis tempore ex Aegypto afferri solitae, plurimaque eorum quae e Limyrice exportantur et per tractum hunc litoralem suppeditantur.[1][t 1]

Textus originales

[recensere | fontem recensere]
  1. Τたうνにゅー δでるたὲ τοπικῶνにゅー ἐμπορίων τたうεいぷしろん κかっぱαあるふぁὶ ὅρμων, εいぷしろんἰς οおみくろんὓς οおみくろんτたうεいぷしろんπぱいτたうῆς Λιμυρικῆς κかっぱαあるふぁὶ ἀπぱい´ ἄρκτου πλέοντες κατάγονται, ἐπισημότερα κかっぱαあるふぁὶ κατὰ τたうὸ ἑξくしーῆς κείμενά ἐστιν ἐμπόρια Καμάρα κかっぱαあるふぁὶ Ποδούκη κかっぱαあるふぁὶ Σωπάτμα, ἐνにゅー οおみくろんἷς τたうοおみくろんπぱいιいおたκかっぱὰ μέν ἐσしぐまτたうιいおた πぱいλらむだοおみくろんαあるふぁ μέχρι Λιμυρικῆς παραλεγόμενα τたうνにゅー γがんまνにゅー, ἕτερα δでるた´ ἐκかっぱ μονοξύλων πλοίων μεγίστων ἁφふぁいαあるふぁῖς ἐζευγμένων, λεγόμενα σάγγαρα, τたうδでるたεいぷしろんἰς τたうνにゅー Χかいρろーυうぷしろんσしぐまνにゅー κかっぱαあるふぁεいぷしろんἰς τたうνにゅー Γάγγην διαίροντα κολανδιοφωντα τたうὰ μέγιστα. Προχωρεῖ δでるたεいぷしろんἰς τたうοおみくろんὺς τόπους πάντα τたうεいぷしろんἰς τたうνにゅー Λιμυρικὴνにゅー ἐργαζόμενα, κかっぱαあるふぁὶ σχεδὸνにゅー εいぷしろんἰς αあるふぁτたうοおみくろんὺς καταντᾷ τό τたうεいぷしろん χかいρろーμみゅーαあるふぁ τたうὸ ἀπぱい´ Αあるふぁἰγύπτου φερόμενον τたうῷ παντὶ χρόνῳ κかっぱαあるふぁτたうὰ πλεῖσしぐまτたうαあるふぁ γένη πάντων τたうνにゅーπぱいὸ Λιμυρικῆς φερομένων, [κかっぱαあるふぁὶ] δでるたιいおたὰ ταύτης τたうῆς παραλίας ἐπιχορηγουμένων.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Lionel Casson, ed. et interpr., The Periplus Maris Erythraei: text with introduction, translation, and commentary (Princetoniae: Princeton University Press, 1989. ISBN 0-691-04060-5) pp. 228-229

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Poducae spectant.
Vide Pondicherium apud Viciviam.