Populatio
Appearance
In lingua Latina classica populatio (a verbo populando) vastationem regionis significat. Exempli gratia apud Livium legimus:
Quos [Sabinos] Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta praeda rediret.[1]
Solum saeculo V aerae vulgaris "multitudinem, populum" significare coepit, exempli gratia apud Sedulium:
- Flebant germanae, flebant populatio praesens[2]
Confer population et similia in linguis hodiernis Europaeis, in quibus saepe "numerum incolarum" significat.
Notae
[recensere | fontem recensere] Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.