Vide etiam paginam discretivam:
Pontus.
Res Publica Pontica (Neograece: Δημοκρατία του Πόντου) fuit propositio nationis nunquam perfectae in regione Ponto, eo tempore imperio Ottomanico tributa, annos 1917-1919.[1] Graeci Pontici hanc rem publicam proclamare conati sunt duce Chrysantho archiepiscopo metropolitano Trapezuntis. Iam mense Octobri anni 1917 Massiliae edidit C. G. Constantinides in charta cursuali tabulam geographicam rei publicae Ponticae. Anno 1919 Chrysanthus Lutetiam profectus est ut de re publica Pontica suaderet legatos Deliberationis de pace componenda; Eleutherius Benizelus autem, legatus Graeciae, regionem Ponticam cum Armenia voluit componere. Alii legati neque Armeniam liberam neque rem publicam Ponticam acceperunt.[2] Urbs Trapezus ut caput rei publicae selecta est et aquila monocephala imperii antiqui Trapezuntis ut insigne rei publicae.[3]
Nexus interni
- ↑ Vexilla mundi; The Times History of the War (Londinii 1920) p. 438.
- ↑ Dimitri Kitsikis, Propagande et pressions en politique internationale (Paris, 1963) pp. 31, 299, 417-422.
- ↑ Vexilla mundi.
- Chrysanthus (archiepiscopus Athenarum), Η εκκλησία Τραπεζούντος [Ecclesia Trapezuntis]. Athenis 1936 (periodicum Αρχείον Πόντου voll. 4-5 (anni 1933)).
- El. D. Paulides, Πως και διατί εματαιώθη η Δημοκρατία του Πόντου [Quomodo et cur res publica Pontica destructa est]. Athenis, 1956.