(Translated by https://www.hiragana.jp/)
Sascia Esken - Vicipaedia Jump to content

Sascia Esken

E Vicipaedia
Wikidata Sascia Esken
Res apud Vicidata repertae:
Sascia Esken: imago
Sascia Esken: imago
Sascia Esken: subscriptio
Sascia Esken: subscriptio
Nativitas: 28 Augusti 1961; Stutgardia
Patria: Germania

Familia

Coniunx: Roland Esken

Sascia (Theodisce Saskia) Esken (nata die 28 Augusti 1961 Stutgardiae nomine Saskia Hofer) rerum politicarum perita Germanica factionis Socialis Democraticae est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Esken in Renningen crevit et Vuilae gymnasium frequentavit atque ibi testimonium maturitatis accepit. Deinde studium rerum germanisticarum et politicarum coepit neque finivit. Deinde programmatrix operam dedit. Anno 1993 Rolando Esken nupsit atque tres liberos habet.

Vita publica

[recensere | fontem recensere]

Esken ab anno 1990 sodalis factionis SPD est. Esken anno 2013 primo legata ad Dietam Foederalem electa est et ad hunc diem manet. Die 6 Decembris 2019 una cum Norberto Walter Borjans nova praeses factionis SPD electa est[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sascia Esken spectant (Sascia Esken, Saskia Esken).